Priusquam advenisset huc servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊Mauritius⌋, responsum illustrissimo ⌊duci Prussiae⌋ a ⌊maiestate regia⌋ est. ⌊Qui⌋, ut causae dicendae dies ante comitia ⌊consulibus Gedanensibus⌋ constitueretur, per litteras petierat. Non licere ⌊maiestati regiae⌋, ut qui publice ex senatus consulto accersiti essent, de eis ante comitia cognosceretur. Quod responsum si litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae antevertissent, pateretur ⌊maiestas regia⌋, ut ne ad comitia actio illorum recideret, verum postquam negavit hoc ⌊duci⌋, indignum eo esse arbitratur, si Reverendissimae Dominationi Vestrae concederet. Ego tamen id consilii ⌊illis Ge(?)danen(sibus)⌋ dare non dubitarem, ut iterum ad dominum ⌊ducem⌋ confugiant, qui eorum petitionem serenissimo ⌊regi iuniori⌋ commendet. Ipsa Reverendissima Dominatio Vestra on the margin⌈Reverendissima Dominatio VestraReverendissima Dominatio Vestra on the margin⌉ quoque eam apud ⌊illius maiestatem⌋ promoveat. ⌊Quae⌋, si ⌊serenissimo parenti⌋ commendare eos voluerit, dubium non est, quin quod petunt acceptum ferant. Proinde hoc ⌊illis⌋ commonstret Reverendissima Dominatio Vestra iter, censeo, ego vero, quantum in me situm erit, non deero illis, quorum written over s⌈srumrum written over s⌉ scio causam Reverendissimae Dominationis Vestrae curae esse.
De iis, quae ad comitia scribi maiestas regia mandavit, ex instructione domino ⌊Plotowsky⌋ data Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet.
BCz 308, p. 364
Curae mihi erit, ut ii, qui legati ad ⌊Gedanenses⌋ mittentur, iis mandatis, quae praescribit Reverendissima Dominatio Vestra, onerentur. Exspectandum tamen mihi esse existimo, ut sciam, si quid de ⌊civibus⌋ istis ⌊citatis⌋ vel Reverendissima Dominatio Vestra, vel dominus ⌊dux⌋ apud serenissimum ⌊regem iuniorem⌋ proficient. ⌊Qui⌋ haud dubie auctoritatem suam apud ⌊parentem⌋ suum serenissimum interponet, ut ⌊illi⌋ a causa dicenda in comitiis absolvantur, et maiestas regia itinere hoc honesto utetur. Quo et consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae sequatur, et dominum ⌊ducem⌋, cui negavit, non offendat.
De ⌊regni comitiis⌋ non possum praedicere, ad quod tempus edici debent, aut quo in loco celebrabuntur. ⌊Maiestas regia⌋ ⌊Piotrcoviae⌋ cupit, sed ut illic propter pestem liceat, vereor. Alii alia loca probant. Mihi vel ⌊Thorunia⌋, vel propinqua vobis aliqua civitas non displiceret, quod istic salubria loca esse et iamdudum hac pestilentiae lue defuncta sciam.
De ⌊caesare⌋ longe alius rumor hic apud nos et certior est. Salvum ⌊eum⌋ esse et cum ingenti exercitu ⌊Gallo⌋ terribilem audimus. ⌊Quem⌋ Deus adiuvare velit et adversus hunc sanctissimorum eius conatuum ⌊perturbatorem⌋ fortem, ex illoque reportatis victoriis et triumphis clarum reddere.
Huc ad nos ex ⌊Hungaria⌋ ante dies aliquot allatus erat rumor ⌊caesarem Thurcarum superinscribed⌈ThurcarumThurcarum superinscribed⌉⌋, priusquam ⌊Strigonium⌋ cepisset, ingentem suorum cladem accepisse hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ et ad ducenta hominum milia sub moeniis perdidisse hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉. BCz 308, p. 365 Verum hesterno die aulicus quidam ⌊maiestatis regiae⌋ ⌊Vilga⌋, qui dominum ⌊Ocziesky⌋ in ⌊Hungariam⌋ erat secutus, ex Hungaria reversus diversum nuntiavit, ⌊Strigonium⌋ scilicet per deditionem captum cum nulla ⌊Thurcarum⌋ clade. Nunc exercitum sub ⌊Albam Regalem⌋ ductum esse, nondum tamen, cum illinc discessisset, oppugnationem inceptam. In illo exercitu calonum et lixarum reliquorumque impedimentorum multo plus esse quam robusti militis ait, ut si nunc aliquis ⌊Germanorum⌋ exercitus esset, cui se, uti velle se ostendunt, ⌊Hungari⌋ coniungerent, nullum dubium, quin colluviem illam hominum, multitudine magis quam milite formidabilem, fundere facile queant.
Dominus ⌊Ocziesky⌋ ad serenissimam ⌊Hungariae reginam⌋ est profectus iam legatione sua absoluta apud ⌊Turcum⌋.
In Natalia filium ⌊caesaris⌋ parum feliciter contra ⌊regem Persarum⌋ rem gessisse in exercitu Thurcico rumor increbrescebat.
Refert etiam ⌊Vilga⌋ exspectari et desiderari ab ⌊Hungaris⌋ adventum serenissimi ⌊Romanorum regis⌋, qui cum non aspernando exercitu ipsemet illuc iturus esse dicitur. ⌊Cuius⌋ conatus Deus fortunet. Idem intellexisse se ait ⌊Thurcas⌋ magis indutiarum, quam belli gerendi cum ⌊Romanorum rege⌋ appetentes esse, nam quamvis numquam veniunt ms. viniunt(!)
⌈veniuntveniunt ms. viniunt(!)
⌉ in ⌊Hungariam⌋, quin victores abeant, tamen non sine ingenti suorum clade et sanguinis profusione victoria haec illis caducea... illegible⌈...... illegible⌉ constat.
BCz 308, p. 366
Commendo obsequiosam voluntatem meam Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae ut bene feliciterque valeat opto.