Misi mihi allatas litteras a Reverendissima Dominatione Vestra ad reliquos palatinos et castellanos, sed ubique praeventae sunt litterae reverendissimi ⌊episcopi Culmensis⌋, deliberatum est autem in eam sententiam. Cum rescriptum regium non responderit litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae eo, quod ⌊maiestas regia⌋ nec diem, nec locum alium insinuaverit, nec indicendum seu statuendum commiserit, quare non videtur necessarium ante 1539-09-29⌊divi Michaelis festum1539-09-29⌋ convenire, sed ipsum diem sancti Michaelis in constituto loco praestolari. Instant enim tempora, ubi labori vacandum erit. Inde enim vacantiae dicuntur, id etiam ilustrissimo ⌊principi Prussiae⌋ respondendum censeo. Ne autem ⌊maiestas regia⌋ neglegentes arguat, posset id, si placeret, transcribi. Accedit alia occasio maiestati regiae scribendum. Ex quo ⌊Ludovicus a Mortangen⌋, castellanus Elbingensis, praeterita sexta feria naturae concessit, cuius anima requiescat in sancta pace, verendum est, ne alius quispiam coram ⌊maiestate regia⌋ instaret pro loco, qui gravis esset ⌊reipublicae nostrae⌋ et consiliariis. Consultum igitur videtur ⌊maiestati regiae⌋ quantocius consulere ac suggerere, quem in locum defuncti praeficere dignetur. Visum est itaque, salvo saniori consilio on the margin⌈salvo saniori consiliosalvo saniori consilio on the margin⌉, ut dominus ⌊Michael a Selislow⌋ in Mezelands(?) succame<ra>rius Culmensis in locum defuncti surrogaretur, hoc est in castellanum Elbingensem, dominusque ⌊Fabianus Czema⌋ etc. in locum domini Michaelis et fieret succamerarius Culmensis. Et item domino Georgio a Conopat aulico regio etc. on the margin⌈aulico regio etc.aulico regio etc. on the margin⌉ assignaretur succameratus Pomeraniae [h]oc meum sentire placuit [Reverendissi]mae Paternitati Vestrae perscribere on the margin⌈h hidden by binding⌈[h]h hidden by binding⌉oc meum sentire placuit Reverendissi hidden by binding⌈[Reverendissi]Reverendissi hidden by binding⌉mae Paternitati Vestrae perscribere[h]oc meum sentire placuit [Reverendissi]mae Paternitati Vestrae perscribere on the margin⌉.
Rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, non dignetur gravari in eam sententiam, inquantum probaret, serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ quamprimum transcribere et, si videretur, significare communicato cum nonnullis consiliariis consilio. Si etiam me nominare velit, relinquo arbitrio Paterntiatis Vestrae.
Scribo in eandem sententiam reverendissimo ⌊episcopo Culmensi⌋, ut una vel singularibus litteris scriberet ⌊maiestati regiae⌋. Cui me servitiaque mea Reverendissimae Dominationi Vestrae commendata esse precor. Quam Deus Optimus felicissime in multos annos sano corpore conservet.