List #5715
Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1544-11-19
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-12-04 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo Patri,
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Quanta clementia divus
Quae cuiusmodi essent, posteaquam ex litteris, quas coram commissariis per nos designatis produxerunt, cognovimus, numerari illis omnes integre iussimus. Illi vero pecunia non accepta ac frivola appellatione interposita, quam illis ex informatione nostra commissarii nostri non admiserunt, ad vim animum adiecerunt, atque armata manu eos, qui ex decreto iudicum ad adeundam nostro nomine possessionem missi fuerunt, nostram personam sustinentes, prohibuerunt, quominus mandata nostra exsequerentur. Cum tamen iidem commissarii nostri ex eadem informatione nostra eis declaraverint, si qua in re se gravatos putarent, nos de ea cognituros et provisuros, ne quam sibi iniuriam factam esse iure conqueri possint, dummodo ne quid morae afferretur adeundae nostro nomine possessioni, haec illorum temeritas et audacia vehementer animum nostrum commovit. Estque nobis omnino deliberatum, quas tam audax eorum facinus poenas meretur de eis persequi. Sed quoniam in
Qua in re facturam confidimus Paternitatem Tuam, ut ita se gerat, ut quid nobis debeat, in dignitate nostra praesertim tuenda et tanta contumelia nobis illata vindicanda, minime oblita fuisse videatur, quandoquidem dubium nobis non est, quin longe lateque etiam in transmarinas terras, non sine nostri nominis ignominia, rumor hic de eorum tanta audacia permanaverit. Volumus autem, ut ultra diem unum hunc apud se cubicularium nostrum ne detineat. Factura pro fide atque officio suo ac gratia nostra regia.
Quae bene valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Ad mandatum sacrae regiae maiestatis proprium