Incredibilem voluptatem accepi ex tuis tam humanis tamque festivis ⌊⌋, ornatissime Praesul. Certe humaniores fuere, quam quae mihi a tanto viro scribi debuerant, festivae ms. es(!)
⌈aeae ms. es(!)
⌉ vero adeo, ut nec ipsa festivitas potuisset excogitare festiviores. Si vera sunt, quae de ⌊Robbio⌋ nostro audio, quod non omnino diffici ms. e(!)
⌈ii ms. e(!)
⌉le crediderim, felix est nimium, inquam, felix, quod uxor eius non resciverit, alioqui audiret, quod minime vellet, nam ego arbitror illam minime mutam esse. Ostendisset, mihi crede, sibi non deesse linguam ac fortassis etiam nec manus, at ego tum optarim vultus illius contemplari ac gestus, dum ita tractaretur.
cf. Ter. Eu. Chaeream, qiium qui eunuchum induerat ⌊Nimirum Chaeream, illum superinscribed, in the hand of sender⌈illumillum superinscribed, in the hand of sender⌉, qui eunuchum indueratcf. Ter. Eu. Chaeream, qiium qui eunuchum induerat ⌋, nobis exprimeret. Scis, quid is nunc agat? Iactat cyathos, quos istic ebibit et de ms. i(!)
⌈ee ms. i(!)
⌉licatos bolos, quos voravit, ac tuo munusculo superbus nusquam se non ostentat. Iis superioribus diebus celebravimus Dyonisia, sed quae ille tum egerit, nemo pictor, nemo poeta satis exprimere possit. Quae si vidisses, iurares hominem magis ri ms. e(!)
⌈ii ms. e(!)
⌉diculum reperiri non posse. Sed de illo hactenus.
Quod scribis, ut te certiorem facerem de his, quae hic aguntur, prorsus non video, quid scribere possim, quam nos valere, suaviter vivere ac tui haud quaquam immemores esse. Quod tuum officium ac, quacumque in re possis, auxilium offers, habeo gratias immortales nec video, quid umquam dignum tam immodica tua erga me benevolentia praestare possim. Hoc quod autem, quod vel imprimis tibi gratum fore arbitror, faciam, te dum vivam amabo, colam, venerabor.
Qui has ad te fert, est mihi sanguinitate coniunctus, ⌊Francisco Utenoveo⌋ huic nomen est. ⌊Qui⌋ vehementer cupit per me tibi commendari ac peroptaret, si tibi commodum esset, tuae familiae adscribi tecumque in ⌊Poloniam⌋ proficisci. ⌊Iuvenis⌋, ut arbitror, non omnino ineleganti ingenio est, at nonnihil feroculus fide tali, ut pro illo non dubitarem meam opponere. Si videas ⌊illum⌋, ubi for stain⌈[r]r stain⌉te in ⌊Poloniam⌋ perveneris, tibi parum idoneum, commoda illum, quaeso, alicui bono domino. Si id effi ms. e(!)
⌈ii ms. e(!)
⌉cere poteris, me tibi plurimum devinxeris, quamvis iamdudum tibi sim sane devictissimus. Certe verebar nonnihil hac commendatione tibi molestus esse, sed istis persuasum est me tantum apud te valere, ut plane puderit abnuere.
Vale.
Dominus ⌊Gulielmus a Wale⌋, dominus ⌊scriba⌋ et soror nostra ⌊Iodoca⌋ commendant se tibi plurimum. Si qui istic sunt, qui Utenhovium norunt, quaeso, ut et illis commendatus sim.
Rursus vale ⌊Dantisce⌋, ⌊Maecenas⌋ huius temporis.