Quod munusculum meum boni consulueris, Dantisce, praesulum eruditissime, non potest dici quam mihi gratuler. Et qui ⌊Erasmo⌋ ob plurima eius in me privata officia arctissime fui antehac devinctus, nunc non minus illius simulacro me debere intellego, quo non aditus quidem patefactus est ad amicitiam summi herois, quacumque parte quis velit censere Dantiscum genere fortunis ingenio virtute clarissimum. Nam ipse, quae tua est humanitas, verecundiae nostrae fores ultro aperuisti, sed quod illa occasione eo usque ultra primum familiaritatis limen promoverim, ut per epistolas etiam in intima penetralia ausim perrumpere. Quo quoniam etiam videris invitare, confidentius posthac utar permisso, nec verebor quibusvis de rebus apud te garrire potius quam ut patiar meum nomen apud te venire in oblivionem. Ceterum de aetate, qua fuerit ⌊Erasmus⌋, cum imago eius depingeretur, non possum in praesentia pro comperto affirmare, sed efficiam brevi tempore, ut tibi constent omnia. Quod ad ⌊caesaris⌋ imagines pertinet, curabitur non minus diligenter quam celeriter. Temptata res est frequentissime in argento, sed hactenus numquam successit satis pro exspectatione. Sunt tamen artifices, qui promittunt rationem molliendi argenti, ut non minus fusile fiat quam plumbum, sed veremur, ne nobis dent verba. Verum utcumque illud accidat, e gypso fingere nihil est facilius. Si qua alia in re Tuae Reverendissimae Celsitudini possim gratificari, impera mihi quidvis, ut tibi addictissimo. ⌊Campensi⌋ nostro perquam gratum fuit simulacrum tui plumbeum, quod et ipse curiosissime sum contemplatus, et in eo Dantiscum libentissime et cum quadam voluptate agnovi. Et si eiusmodi artifices tibi domi sunt, ut praedicat ⌊Campensis⌋, equidem summi beneficii loco ducam, si me quoque tali munere digneris. ⌊Cleonardo⌋ renuntiavi, quae voluisti, quemadmodum licebit intellegere ex eius ⌊⌋, quam cum mea accepisti. Bene vale.