List #624
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) do Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1531-05-12
odebrano Ghent (Gandavum), [1531]-05-14 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo patri, domino
Salutem.
Accepi, ornatissime praesul, imaginem tui ad vivum elegantissime expressam, qua nihil mihi gratius abs te mitti potuit. Mirantur quotquot viderunt tantum non vivam illam imitationem. Quod toties et tam avide legeris ineptias meas, magis mag in causa esse puto Campensis tui nomen ascriptum, quam id quod in eo libello et psalmis aliquot est meum qualecumque sit. Certe pergere me cogis laude et precibus tuis; quare tu videris, quo id iudicio facias. Brevi spero accipies psalmos omnes; rebus enim aliis omissis totum me tua causa illi operi absolvendo et recognoscendo impendam. Intervenit nonnihil, quod consilium meum de profectione turbaverit, quare hoc proximo mense non sum quoquam abiturus, et fortasse non ante Septembrem. Quam rem ideo minus fero moleste, quod et tibi interim gratificari hinc potero superinscribed⌈poteropotero superinscribed⌉ et quod visurum adhuc semel te sperem ... illegible⌈...... illegible⌉. Promittis enim
Tuus modis omnibus