List #628
Ioannes DANTISCUS do Sigismund I JagiellonGhent (Gandavum), 1531-05-19
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 233r
Serenissima Regia Maiestas et Domine, Domine Clementissime. Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem et tam diuturni exilii commendationem.
cf.
Rediit
Postero die contuli me ad palatium, convenique cum domino de Moreth, oratore Gallo, inter eundum, et una ivimus usque ante
Paulo post intellexi, serenissimum regem Galliae per oratorem suum postulasse a caesare partem hereditatis post mortem illustrissimae olim dominae Margarethae et pleraque alia. Item quod filium ducem Aureliorum praeficeret in ducem Mediolani, et nescio quae alia, quae ratione reginae suae, sororis caesaris, ad se spectare putat. cf. Ter. An. 126 : hinc illae lacrimae ⌊Hinc illae lacrimaecf. Ter. An. 126 : hinc illae lacrimae ⌋. Ista hic circumferuntur, sed valde secreta. Dixit tamen mihi unus de penitiore consilio, quod nihil tale esset, quale diceretur. Quicquid sit, ego hic audio Gallos male audire, et vereor, ne aliquando sanies illa dudum contracta erumpat. Manet alta mente repostum, quod tam faciliter elabi non potest ex memoria amaritudinis plena. Fertur, quod mirabilibus modis hoc tempore in Gallia pecuniae colliguntur, putaturque, si sic exactio illa aliquamdiu durabit, quod immensa vis auri coacervabitur, in quos vero usus, non admodum difficilis est coniectura. BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 234v Orator etiam iste Gallus, dominus de Moret, vir acutus et rei militaris apprime edoctus, cuius opera rex Galliae superioribus annis in mari Ligustico, cum esset capitaneus Savonae, usus est adversus caesarem strenue, revocatus hinc, paulo post redire debet, unde quorundam est opinio, quod potissimum igitur hic in aula immoratus fuerit, ut, quae aguntur et quomodo omnia tractantur, edisceret; suspicantur plerique, cum ipse prius triremium Gallicarum fuerit praefectus, quod iterum rex opera eius uti volet, non contra piratam Barbarossam, qui ex Africa his diebus in mari et Hispanis et Gallis Italisque multa damna intulit, sed contra Genuenses, quos si, ut fama est, rex recuperaverit, diruta et funditus eversa Genua Savonam transferre decrevit et hoc sub specie, ne fiat contra pacta cum caesare, delphino Franciae, quem ferunt ista conari, ascribetur. Multa hic dicuntur et adeo incerta, ut si aliquando certissima etiam dicantur, nisi alias compertum habeamus, non credimus. Ferunt etiam serenissimam Leonoram Franciae iam gestare uterum et morbo, quem dicunt Gallicum, a rege infectam, regemque solere, ultra solitum, venari crebrius in eaque venatione non semper capere feras, sed suapte natura cicuratas etc., et quod in Gallia ubique passim de caesare pauca bona dicantur, quae omnia quem ad finem tendunt, Oedipode non opus est.
De serenissimo rege Angliae varia hic feruntur, certum tamen est, quod actionem divortii cum regina sua, in quod hactenus cum praelatis suis spiritualibus fuit intentus, reliquerit sine conclusione usque ad mensem Septembrem futurum, quod plerique interpretantur ideo factum, ne adhuc penitus amicitiam caesaris abiecisse videatur, sed differre, quoad caesar in Hispaniam traiecerit; tum demum voluntatem suam dudum conceptam exsecuturum. Sunt, qui suspicantur, si caesar semel Hispaniam attigerit, etiam si postea velit, per Gallos, Anglos et Venetos non permitti exire, sed ibidem illum in eo angulo Hesperiae ultimae oportere conclusum manere, ne amplius cum fratre conveniat; habetur enim eorum potentia reliquis potentatibus non parum suspecta. Et quo Maiestas Vestra Serenissima superinscribed⌈SerenissimaSerenissima superinscribed⌉, quae in Anglia fiunt, clarius edoceri possi written over e⌈eii written over e⌉t, fuit apud me superiore die dominus Ioannes Haket, orator regis Angliae, cuius consuetudine in Anglia ante 9 annos usus sum familiarissime; is mihi recensuit regem suum vehementer amare illam, quam iungi sibi matrimonio postulat, eamque non esse adeo formosam, ut in Anglia non haberet plurimas se longe formosiores, verum comitate et gratia praecedere omnes, affirmabatque dicens omnes in Anglia aliud non credere, quam quod il BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 235r lam rex numquam inhoneste attigerit, habens ad id omnem commoditatem, ipse tamen, qui hoc dicebat, non admodum mihi videbatur id ipsum on the margin in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉id ipsumid ipsum on the margin in place of crossed-out ...⌉ credere. Nomen puellae est Anna, patrem habet Thomam Bullon, vicecomitem de Raczfort, qui post mortem cardinalis Eboracensis cum Thoma Moro regit omnia; horum opera etiam factum putatur, quod denarius sancti Petri, qui dabatur ... illegible⌈...... illegible⌉ in Anglia a quolibet fumo excedebatque summam 40 milium ducatorum, deinceps Romam negatur pontifici, dicentes, cum iam causa desit, ob quam dabatur, cessare etiam debere effectum, quandoquidem haec contributio olim instituta fuerat pro praedicatoribus Anglis, qui Romae impensis pontificis docebantur; quod cum hoc nostro aevo necessarium non sit, non oportere ad superinscribed⌈adad superinscribed⌉ itidem contribuere, regemque in alios usus eum proventum applicuisse; usurpasse etiam sibi quandam in spirituales cum spiritualium consensu superioritatem, quam cardinalis Eboracensis non sine magno emolumento habebat. Dictum est et his diebus, regem Angliae filiam suam ex regina, quam repudiare decrevit, et cum qua per verba de praesenti, ut cardinalis Eboracensis mihi ante 9 annos exposuit, caesar matrimonium contraxerat, despondisse in Anglia filio ducis Nortfolciae et omnia ibidem esse laeta et tranquilla. Sed haec de Anglia hactenus.
Concilium, quod sperabamus et quod tanto fervore tractari coeptum fuerat, iam penitus refrixit; serenissimus rex Franciae ad hoc consentire noluit, nisi prius sollemniter ad pontificem cum causis, de superinscribed⌈dede superinscribed⌉ quibus foret necessarium, cum loco et tempore deferretur et pontificis coetuique cardinalium arbitrio permitteretur. Quod multos hic duxit in suspicionem, pontificem sentire cum rege et aliquid subesse aliud, vererique abbatem fratrum capitulum et congregationem, quae raro sine abbatis fieri solet destitutione.
Rex Daniae extorris cum maiore hic agit caesaris gratia, quam prius vivente illustrissima olim domina Margaretha, videturque caesar illum velle restituere, et hoc maxime si sine suis gravibus impensis fieri posset, qua de re misit nuper duos oratores ad Lubecenses et alias, quas vocant civitates Stagnales de Hensa, qui meo iudicio parum apud illas efficient pro restitutione, si non serio classe et gentibus caesar negotium hoc instituerit, ad quod exsequendum opus est magna pecunia, quam quidem caesar hic colliget, sed in eos usus, ut cum his traiciat etc.
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 235v Audimus hic regem Fredericum classem habere cum exercitu non contemnendo, cui adscribit milites, in dies in omnemque eventum paratum. Quantum ego conicere possum, caesar pro hoc rege exule parum impendet. Quod oratores miserit, factum non ob aliam causam, quam quod importunitati conquerentis aliqua ex parte satisfiat, quodque oratores mitterentur, ex serenissimi Romanorum regis consilio processit, qui mallet sibi, quam sororio suo impendi, cf. Adagia 1526 No. 289 ⌊tunica enim propior pallio estcf. Adagia 1526 No. 289 ⌋.
In novissimis, quas 4 Martii ad Maiestatem Vestram Serenissimam dederam, scripsi me misisse omnem commissionem mihi factam a Maiestate Vestra Serenissima serenissimo Romanorum regi, unde maiestas illius superiore die mihi litteris suis respondit, quarum his inclusi exemplum, unde intelleget eius mentem, quam, ut reor, iam pridem Maiestati Vestrae Serenissimae declaravit. De indutiis illis cum rege Ioanne factis orator Venetus me certiorem reddidit, qui dicebat, 23 Martii his de rebus Venetias in 5 diebus secundo vento per mare ex Constantinopoli litteras applicuisse, quales tamen certo sint, compertum non habeo; nescio, qua de re sic occuluntur, nisi ut tanto facilius a plebe pecuniae emungantur, videmurque nobis me(?) iam esse extra omne periculum neque de Turcis amplius mentio ulla, non secus atque si in claustris illis Caspiis occlusi essent.
Serenissima regina Hungariae Maria, cum caesar hinc discedet, pro gubernatrice relinquetur; addetur illi pro praecipuo consultore reverendissimus cardinalis Leodiensis, qui superiore die una cum illustribus marchione de Zenete et comite de Nassau, comite de Buren, domino de Beveren et abbate de Middelgurgo me nihil de illis scientem, pro cena convenerunt et non male tractati se plurimum Maiestati Vestrae Serenissimae commendari petierunt.
Venit etiam huc paulo ante doctor Nicolaus Czinner, qui illustrissimis dominis Vilhelmo et Ludovico, fratribus ducibus Bavariae, inservit in quibusdam suis propriis negotiis, ferens mihi a domino duce Ludovico litteras manu eius propria scriptas, quibus me rogat, ut cum caesar redierit in Germaniam, quod ipse et plerique alii futurum putant, me recta ad se conferrem, quo mecum de multis et praesertim de negotio inter nos concepto, quod tamen suo nomine non exprimit, confidentius colloqui posset, siquidem per litteras non conveniret, commendavitque BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 236r mihi eundem doctorem satis diligenter, sed nihil illi mecum conferendum de negotio, ut scit Maiestas Vestra Serenissima, commisit; rescripsique illi pridie per postam in eam, ut prius, sententiam, per novissimas 5 Aprilis hinc missas, quas tum nondum acceperat, et inter alia explicui et consului, ne hac in re caesaris adventum exspectaret, sed me cum primis de mente sua certiorem faceret, offerens illi, ut prius, operam meam, speroque cum ad eas, quas 5 Aprilis, tum etiam ad novissimas clarius responsum. Quod qualecumque habuero, sciet Maiestas Vestra Serenissima cum primis.
Scripsit etiam mihi illustrissimus dominus dux Prussiae marchio Albertus ex Monte Regio 14 Februarii, quas hic accepi 21 Aprilis postulans a me, ut iustificationem eius et alia, religionem et negotia eius concernentia, maiestati caesareae exponerem, ingerendo, si, quid contra illum ingrueret, Maiestatem Vestram Serenissimam cum viribus regni et dominiorum dominiorum suorum eum non deserturum quodque brevi ea in re Maiestatis Vestrae Serenissimae mandatum habere deberem. Idque cum hucusque non acceperim, nolui tam odiosam hic rem tractare, de nulla enim magis invitus, quam de illa audit caesar. Et mihi, quem Deo favente Maiestas Vestra in episcopum constituit, minime huiusmodi propositiones conveniunt. Satis superque hic plerique loquuntur de hoc negotio; quid facerent, si audirent, hoc a me defendi! Si consulere deberem, cum utique Maiestas Vestra Serenissima in consilium suum me ascivit, suaderem, ut quantominus illustrissimus dominus dux in his caesari refricaret memoriam, tanto causam suam faceret tolerabiliorem; satis securus est in eo angulo sub protectione Maiestatis Vestrae Serenissimae a paucis illis Germanis, qui adhuc nigrae huic cruci ob sua favent emolumenta securiorque et firmior erit, si subditos suos bene et humanius tractaverit, quorum si in se fidem et amorem habuerit, nihil est, quod metuat exteros, dilectus a suis. Neque satis convenit (salvo meliori iudicio), quod errorem hunc voti remissionis et alia, quae id contingunt, Maiestas Vestra Serenissima defendere debeat, sed ferre potius, quam diu Deus voluerit, qui sic nos peccatis nostris exigentibus castigat ob maiora mala evitanda. Hocque novum a novo consiliario consilium Maiestas Vestra Serenissima pro sua in me gratia boni consulat. Nihilominus quodcumque Maiestas Vestra Serenissima in his per me fieri voluerit, oboedientissime exsequar.
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 236v Accepi etiam paulo ante litteras ab illustrissimo domino Georgio, marchione Brandenburgensi, quibus facit mentionem Maiestatem Vestram Serenissimam per litteras aliquoties mihi mandasse, ut in omnibus sibi assisterem, ubi negotia eius promovere possem, quod certe in comitiis Augustanis usque ad indignationem quorundam primorum praestiti. Hic vero cum illustrissimo domino marchione Ioanne Alberto, fratre eius, cui una mecum negotium exigendi debita cum a serenissima regina Hungariae Maria tum etiam ab ipso imperatore iniunxit, feci, quod potui on the margin⌈feci, quod potuifeci, quod potui on the margin⌉ et cum istiusmodi admonitiones non possunt esse nisi plurimum odiosae, effecimus tamen datis litteris eius caesari et reginae, quod vicissim per litteras ab utrisque recepit responsum. Quod igitur in notitiam Maiestatis Vestrae Serenissimae deducendum existimavi, ne mihi quicquam impingi possit. Ex Italia et Germania aliquoties Maiestati Vestrae Serenissimae scripsi de differentia, quae versabatur ratione civitatum Mutinae et Regii inter pontificem et ducem Ferrariae, in qua ab utraque parte multi sunt labores habiti, et hic tum demum per caesarem determinata decreto sollemniter lato mediante, sic quod dominus dux eas civitates, quae in sequestro a caesare servabantur, recuperavit, data quadam pontifici pecuniarum summa, de quo tamen, qui hic agebant hanc causam nomine pontificis, non admodum erant contenti. Et sic abierunt.
Abiit etiam paulo ante dominus
In Portugalia paulo ante fertur fuisse terrae motus, qui Ulisbonae et in propinquioribus circum locis ultra decursum unius mensis duravit, sic quod rex et tota eius aula et alii, qui perire noluerunt, in campis sub tentoriis satis diu se continuerunt. Collapsae sunt multae domus et palatia, in quibus aliquot hominum milia dicuntur esse obruta, et multa ibidem mira visa et audita, quae hic longum esset recensere, excederemque, quod pollicitus sum in litterarum principio, compendium. Putant quidam id contigisse diris et imprecationibus
Permisit etiam his diebus serenissimus rex Franciae quibusdam suis grassari in Portugalenses mari, vigore quarundam repressaliarum ceperuntque iam aliquot naves et hoc ea de causa, quod superiore anno Portugalenses quandam navem Gallicam, quae lustrando per magnum illum oceanum, quo itur ad terras prius incognitas, novas quaerebat insulas, invasam diripuerint et sibi usurparunt, unde sub eo praetextu infestum nunc est mare et Gallis sunt Portugalenses, quascumque capere possunt, naves, sive sint Hispanicae aut Belgicae, et hoc ad conservandam amicitiam nuper initam firmum nequit esse diu firmamentum. In Hispania caritas est et annonae et vini, ubi superiore anno et hoc etiam nimia siccitate exusta perhibentur omnia; ad litora eius Africae viciniora passim grassatur impune famosus ille pirata Barbarossa, abductisque hominibus, quos capit, plurima facit damna. In Catalania et Arragonia iterum fertur saevire pestis, quae anno praeterito innumeros abstulit homines; ut transeam omnes istas hic et alias terras, nulla pars orbis christiani suos cf. Verg. A. 6. 743 quisque suos patimur manis ⌊non patitur manescf. Verg. A. 6. 743 quisque suos patimur manis ⌋ etc.
Venerunt huc paulo ante et adhuc hic agunt plurimi ex Germania et aliunde, quibus debet caesar, qui putant audientes caesarem magnam vim auri hinc percepturum, quod solutio illis impendi debeat; video quidem tractari cum eis, quemadmodum Augustae et Coloniae novissime factum est, sed nescio, si multum assequentur;
cf. Isid.10. 44 ⌊facilius est clavam eripi Herculicf. Isid.10. 44 ⌋, quam caesari eam pecuniam, quam semel reposuit; integrum adhuc habet in Hispania, quicquid pro obsidibus a rege Galliae accepit; crescit amor nummi,
cf. Juv. 14. 139 crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit ⌊quantum ipsa pecunia crescitcf. Juv. 14. 139 crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit ⌋ etc. Egi hic etiam apud caesarem, sicut superioribus Suis litteris Maiestas Vestra Serenissima mihi mandavit, negotium Gdanensium, quod habent cum Dordracensibus Hollandis, qui mercatores quosdam Gdanenses arrestarunt, et ad fideiussoriam cautionem septem milium florenorum praestandam coegerunt, utque haec
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 237v
arrestatio solveretur, dedi nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae quam potui operam, sed hucusque nihil sum assecutus, neque adhuc ad propositiones meas omnimode mihi est responsum; quod si huiusmodi arrestum non solvetur, aliud non video remedium, quam quod in Hollandos simile fieri permittatur, quo et illi conquerantur; sic ad compositionem res haec facilius deveniet; contraria, ut medicorum est interdum, curantur crebro contrariis etc. Nos hic manemus cum caesare incerti, quando aut quorsum hinc simus ituri. In
Magnificus dominus Cornelius Scepperus, bonus rerum Maiestatis Vestrae Serenissimae inservitor, licet in postis hinc proficiscatur, tantum mihi concessit temporis, ut scribendo prolixior esse potuerim, neque mihi temperare queo, cum superest spatium temporis, quin mandatis Maiestatis Vestrae Serenissimae satisfaciam, quae de omnibus copiosissime certior vult fieri. Ipse dominus Cornelius ad postulationem serenissimi regis Romanorum hinc a caesare mittitur ad conventum seu, ut vocant, Rakusch in Hungariam; intellectum est enim, quod Hungari, duorum dominorum dominio pertaesi, neutrum ferre velint, sed plane subdere se Turcis, quod ne fiat et ab eo conceptu bonis rationibus et persuasionibus abducantur, Cornelio, ut cum eis nomine BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 238r caesaris agat, iniunctum est. Habetur hic alia de eo ratio, quam forsan per ineptos quosdam et malos Italos coram Serenissima Vestra et Reginali Maiestate dictum est, eum esse potorem et nescio quem alium, quod si forsan per Mazovitam aliquem bardum contra eundem dominum Cornelium prolatum est, quantum veritate careat, haec eius legatio, eruditio et bonorum omnium de eo opinio docet.
Quod reliquum est, cum iam a me exigatur, ut has consignem Maiestati Vestrae Serenissimae ut domino meo clementissimo, humillime supplico pro Sua in omnes aequitate nedum gratia, dignetur mei misereri Deoque ea in re obsequi, et me his, quibus me praefecit, concedere, iam enim omnibus pecuniis meis exhaustus ulterius hic in coepta honestate et pro decoro Maiestatis Vestrae Serenissimae et regni durare nequaquam potero; absumpsit mihi
Et ne quicquam scientia Maiestatis Vestrae Serenissimae dignum omittam, hodie certo mihi dictum est, serenissimum regem Franiae omnibus Helvetiis, quicquid illis umquam debuit a 20 annis, largissime bono auro in scutis ut vocant persolvisse utque eos in fide contineat, novas plerisque illorum maioribus pensiones promisisse venarique miris modis illorum favorem. Quorsum ista tendunt, paulo post tempora docebunt.
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1463, f. 238v Alia ad praesens non restant, quam quod me humillime Maiestati Vestrae Serenissimae commendo, quam Deus et dominus noster Iesus Christus quam diutissime in gratia Sua salvam et felicissimam conservet. Amen.
Ex
Serenissimae Maiestatis Vestrae Regiae humillimus servus et capellanus