» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #6555

Ioannes DANTISCUS do Sigismund I Jagiellon
Toledo, 1525-09-10 or shortly before

List zaginiony, mentioned in IDL 276: Accepi hic 10 Decembris a domino collega meo litteras Neapoli 16 Novembris datas, in quibus mihi scribit, Pantaleonem nondum advenisse, quem ego hinc 10 Septembris cum omnium rerum expeditione et longo litterarum volumine ad Maiestatem Vestram Serenissimam expediveram; IDL 263: Testabitur etiam is nuntius Pantaleon, qui mecum fuit usque in tertium mensem a domino Ludovico ad me missus, cum ex Baro, ut spero, omnium rerum secum ferens expeditionem ad reginalem maiestatem perveniet. - - Aliud his de rebus in meam notitiam non pervenit. Habet tamen alios reginula nostra procos, ut ducem Mediolani et marchionem Mantuae, sicut de iis latius ex meis ad maiestatem regiam Dominatio Vestra Reverendissima intelliget; IDL 272: Cum hinc nuntium, quem dominus collega meus ex Neapoli huc ad me miserat, decima Septembris praeteriti expedivissem cum illo longo volumine, de omnibus Maiestati Vestrae Serenissimae copiose scripsi et litteras meas ad manus domini collegae mei transmisi, quas reor cum primis Maiestati Vestrae Serenissimae deferri curavit.