Ex quo abii ⌊Bruxella⌋ profectus per ⌊Arduennam⌋, ea transegi, quae commissa fuere. Verum cum orig. quum⌈cumcum orig. quum⌉ ⌊hinc⌋ abeat nuntius orig. nuncius⌈nuntiusnuntius orig. nuncius⌉, ommitere non potui, quin ad te scriberem. Hodie ⌊hinc⌋ proficiscimur redituri ad vos, ut spero, intra dies X. Interim si quid novi occurrat scriptu dignum, litteras da ⌊Ioanni Babtistae de Taxis⌋. Scripsi ad ⌊Valdesium⌋ de rebus meis, ut eas commendatas haberet domino ⌊a Grandtvella⌋. Rogo, ut et tua commendatio interveniat.
⌊Hic⌋ in silva orig. sylva⌈silvasilva orig. sylva⌉ rerum novarum nihil habemus neque quicquam videmus praeter steriles campos. Ferina autem commode vescimur liberalitate illustris ⌊marchionis Badensis⌋, qui ⌊hic⌋ agit praefectum ⌊caesaris⌋, sed malim apud vos o written over a⌈aoo written over a⌉villa aut suilla vesci. Pestis hic mirum in modum incrudescit, sed in urbibus tantum, in aliis enim locis non perinde saevit ea contagio, nisi in perquam paucis, ubi tam letalis est aer, ut aves de caelo orig. celo⌈caelocaelo orig. celo⌉ tactae non secus atque ⌊Avernum⌋[2] supervolitantes in terram lapsae exstinguantur orig. extinguantur⌈exstinguanturexstinguantur orig. extinguantur⌉. Signa, quae istic orig. isthic⌈isticistic orig. isthic⌉ visa sunt, ⌊hic⌋ quoque apparuere magno metu et haud dubio periculo, quod nobis imminens avertat ⌊Christus⌋, qui te servet incolumem.
Ill(ustri) or Ill(ustrissimo)⌈Ill(ustri)Ill(ustri) or Ill(ustrissimo)⌉
⌊domino marchioni⌋ centum bezo las manos et dominis aliis, et amicis. Apud ⌊reverendissimum Leodiensem⌋ sis memor mei, nam ille scit, pro qua re instem apud ⌊caesarem⌋, et video officiorum rationem non haberi, nisi adsit importunitas.