Nondum ⌊hinc⌋ abire possumus exspectantes orig. expectantes⌈exspectantesexspectantes orig. expectantes⌉ responsum, cuinam tradere debeamus arcem hanc in manus, pestis enim grassatur in oppido, sed huius mali vis arci nondum nocuit, quae sita est supra rupem altam undique exposita aeri puriori.
Scripsimus ad ⌊caesaream maiestatem⌋, ut nos ⌊hinc⌋ avocaret, sed responsi nihil inde sumus consecuti orig. consequuti⌈consecuticonsecuti orig. consequuti⌉. Itaque longe molestissima est ⌊hic⌋ vita, carendum est enim omni commercio, quod, nisi aliquot libellos commodum mecum attulissem, plane nesciissem, quo pacto molestias istas decoquerem. Nunc vero et
cf. Lucr. 1, 933-934 and 4, 9-10 deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina musaeo contingens cuncta lepore ⌊carmina pangocf. Lucr. 1, 933-934 and 4, 9-10 deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina musaeo contingens cuncta lepore ⌋, ut ⌊ille⌋ inquit, et nihil minus sum, quam otiosus orig. ocyosus⌈otiosusotiosus orig. ocyosus⌉. Si quid Reverendissima Dominatio Vestra velit rescribere, poterit id commode missis litteris ad hospitem meum Bruxellensem, plurimum enim aveo scire, quando abituri estis.[2] Nos ⌊hic⌋ absumus a ⌊Treveri⌋ miliaribus sex, a ⌊Spyra⌋[3] autem non supra XXIIII, breve iter, sed prius est in ⌊Brabantiam⌋ redeundum.
Commendat se Reverendissimae Dominationi Vestrae collega meus.[4] Si forte rescripseris in ⌊Poloniam⌋, excusa me apud ⌊castellanum Cracoviensem⌋ et, quia in causa suis litteris excusavit scribendi ad me defectum, fac, sciat vere etiam abesse. Et bene valeat Reverendissima Dominatio Vestra cum ⌊Gemmone⌋ et suis omnibus.