Heri accepi ⌊⌋ a serenissimo domino meo Poloniae rege, quibus mihi commisit, ratus sacram caesaream cum Vestra Regia Maiestate Spirae agere, victoriam eam, quam ei Christus dominus noster per misericordiam suam concessit contra perfidum Valachorum voyevodam, coram exponere et ⌊⌋ ea de re ad
S(acratissimam) or S(acram)⌈S(acratissimam)S(acratissimam) or S(acram)⌉
Maiestatem Vestram datas reddere. Cum autem in eo imperii conventu nondum simus, nolui serenissimi domini mei mandatum transgredi et eas litteras cum ista posta ad S(acratissimam) or S(acram)⌈S(acratissimam)S(acratissimam) or S(acram)⌉ Maiestatem Vestram transmisi, ex quibus totius felicis istius victoriae historiam in compendio intelliget, paulo post coram, ut brevi futurum spero, coram omnia diffusius a me auditura S(acratissima) or S(acra)⌈S(acratissima)S(acratissima) or S(acra)⌉ Maiestas Vestra; cui me humillime commendo et Deum precor, ut Illam quam diutissime salvam, felicem et contra omnes hostes suos victorem conservet.