List #699
Piotr TOMICKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-10-15
odebrano Brussels, [1531]-12-13 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri, domino Ioanni electo confirmato Culmensi et regio apud caesaream et catholicam maiestatem consiliario et oratori, fratri et amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo pater et domine, frater et amice carissime ac honorande.
Multi iam intercesserunt dies, quod maiestas regia suum istuc ad caesaream maiestatem et Dominationem Vestram Reverendissimam cubicularium cum litteris misit, cuius reditum vehementer miratur in tam longum extrahi, neque potest non vereri, ne quid adversi reversionem illius impediat. Utcumque tamen est, mittit hunc alterum maiestas sua nuntium ad serenissimam Romanorum maiestatem, cui, quemadmodum sub hoc tempore se facturam receperat de collocanda illustrissima domina Hedvigi, filia sua, illustri domino Friderico, comiti palatino Reni, respondet et plane iam ad persuasionem maiestatis suae, utcumque condicionis et facultatum illius principis ignara, assentitur.
Ego quidem, qui huic regiae virtutis et clarissimae pu paper damaged⌈[s et clarissimae pu]s et clarissimae pu paper damaged⌉ellae bene volo, scripseram ad Dominationem Vestram Reverendissimam per priorem cubicularium, ut explorare vellet et mihi declarare, quae sit istius principis condicio, quae facultates et qui item ex natura mores. Namque mores eius puellae modestissimi et castissima ac honestissima educatio videntur postulare, BCz, 247, p. 114 ut quam mansuetissimo et perhumano viro iungatur. Cum tamen non redit prior nuntius, iterum id a Dominatione Vestra Reverendissima per praesentes postulo.
Hodie hic adventus domini Laski exspectatur, qui cum designatis collegis suis nomine regis Ioannis orator istuc ad conventum Spirensem recta proficiscetur, quibus ut maiestas domini nostri aliquos suos insignes oratores adiungat, vehementer laboratur. Maiestas tamen sua, cum sit ignara, quo paper damaged⌈[quo]quo paper damaged⌉ animo id caesarea vel Romanorum regia maiestas susceptura esset, in ancipiti adhuc ea de re cogitatione haeret. Cavet enim plurimum, ne quo facto in suspicionem interversae neutralis suae professionis veniat, praesertim cum vide paper damaged⌈[cum vide]cum vide paper damaged⌉at, regis Romanorum maiestatem nihil penitus consilii sui de paper damaged⌈[consilii sui de]consilii sui de paper damaged⌉ rationibus concordiae communicare sibi velle paper damaged⌈[velle]velle paper damaged⌉, sed de omnibus, de quibus a maiestate sua inquiritur, ita reicere, ut primum velit cognoscere, quid de singulis maiestati suae faciendum videretur. Quare cum ita nodose in his ex ista parte agatur, non ab re putaverim, ut Reverendissimama Dominatio Vestra percontetur a longe, quam gratum id BCz, 247, p. 115 istis principibus foret, si nostrates oratores istuc mitterentur, et mihi, quid sentiret, declaret.
Hinc quid aliud scribi debeat ad Dominationem Vestram Reverendissimam, in praesens nihil est, nisi quod
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XV-a Octobris anno Domini M-o D-o XXXI-o.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis