List #7233
Ioannes DANTISCUS do Marcin KROMERca. 1539-04-21
List zaginiony, mentioned in IDL 2187: Nunc vero, quoniam ad scribendum litteris abs te humanissime scriptis, quae quanto minus expectae, tanto iucundiores mihi acciderunt, ultro invitor, dabo operam, ne in hoc officii genere, quod tibi gratum esse intelligo, sedulitatem diligentiamque meam requiras; IDL 2198: Etsi respondi ante paucos dies litteris Amplitudinis Tuae eleganter simul et amanter scriptis, nec nunc in mentem quicquam veniebat, de quo mihi rursus scribendum esse existimarem, tamen cum ad multos in Poloniam multa scriberem, non committendum mihi esse putavi, quin Amplissimam Dominationem Tuam etiam aliquid litterarum, quamvis inanium, darem idque partim quod verebar, ne si quo casu priores illae redditae non essent, secus aliquid, ac vellem Amplissmia Dominatio Tua de me suspicari posset, partem vero, quod existimo illam superioris temporis cessationem posteriore diligentia et assiduitate mihi esse sarciendam, ut hoc qualicumque officio tuam erga me propensam voluntatem tuear et confirmem. |