List #757
Iacobus ROBBIUS Aldenardus do Ioannes DANTISCUSGhent (Gandavum), 1532-02-23
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico ac sublimi Domino, domino
Antwerpiae
Rediens pridie ex scribatu, clarissime Praesul, ubi perpetuo molam circumaro, offendi, nihil tale suspicans,
Salve itaque, omnibus modis honorandissime Praesul. Mens adest plura addere, ceterum tempus abest. Hoc unicum unice te quaeso atque obsecro, Robbium tuum, qui in diario magni cuiusquam et praepotentis viri locum occupat, semper commendatissimum habere digneris, quandoquidem hoc loco apud te illum dignatus est es, qui etsi humilis et indignus umbrae tuae servus, eius tamen est in te animi, ut se, familiam et supellectilem usibus tuis exponere non refutabit. Maiora tibi reges et principes debent.
Vale, humanissime vir.
Servus tuus