⌊⌋ tuas ad me attulit ⌊Michael⌋ tuus octava, nisi fallor, mensis Martii. Dolui vero de recessu tuo, statueram enim omnino, sicut inter nos conventum fuerat written over m⌈mtt written over m⌉, ad te venire ⌊Antverpiam⌋ neque opus fuit, ut verereris, ne mihi molestus esses, si vocares, nullus enim affectus meus privatus mihi impedimento esse possit, quominus me tibi impenderem. Sed haec ita sunt.
Imprimis scribis te a ⌊Fuggaris⌋ intellexisse ⌊caesarem⌋ ⌊Ratisbonae⌋ agere neque diu illic immoraturum, quae causa est, quae potissimum te compulit ad proficiscendum,[2] sed de huius rumoris qualitate pauci melius iudicare potuisse written over eru⌈eruisseisse written over eru⌉nt quam ego, qui tam recens inde abii, non ut vulgus hominum facere solet, de aliquibus autem certior factus, alior written over a⌈aoror written over a⌉um mult written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ltlt written over ...⌉is de causis non ignarus. Proinde, quicquid est talium rumorum, quale sit aut esse vere possit, arbitror me scire et, ut ad te ⌊⌋, quandocumque ⌊eo⌋ venturus es, sive priusquam ego, aut tardius, scio te inventurum aulam, qualis hactenus fuit.
De ⌊domino de Beveris⌋ nihildum audivi. Scripsi ad ⌊eum⌋ iam bis, tu ⌊⌋, neque cuiquam nostrum rescripsit. Summa, quod ab ⌊eo⌋ petii, fuit, ut significaret, quo in loco convenire illum possem, nam in hac angustia temporis, quo domi sum mansurus, non adeo vacat ⌊Zelandiam⌋, ⌊Brabantiam⌋ ⌊Flandriam⌋que percurrere, nisi certus sim de loco, ubi invenire illum queam. Nisi rescripserit, ego non viso ⌊eo⌋ cogar redire ad ⌊caesarem⌋, quod mihi non poterit non esse ingratum.[3] De ⌊Gemma⌋[4] tuo aliud credidissem. Gaudeo, quod adhuc manserit ⌊Campensis⌋,[5] sed et hunc audio haesurum orig. hesurum⌈haesurumhaesurum orig. hesurum⌉ ⌊Coloniae Agrippinae⌋, ubi si tu quoque mansurus es, nescio. Ego vero, nisi prius me ⌊caesar⌋ vocet, statui postridie Dominicae Quasimodogeniti orig. Quasi modo geniti⌈QuasimodogenitiQuasimodogeniti orig. Quasi modo geniti⌉[6] recedere et celerrime ad vos proficisci.
AAWO, AB, D. 3, f. 70v
Interea mitto ad te latorem praesentium orig. presentium⌈praesentiumpraesentium orig. presentium⌉, ⌊fratrem meum uterinum⌋, quem statui apud me retinere, ut aliquid discat, sed quia tam celeris equitationis, quali ego utar, est insuetus et impatiens, ut miseriae assuescat et laboris, ratus sum expedire, ut te in familia tua proficisceretur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉ ⌊Ratisbonam⌋ pedes, ne cuiquam sit molestus. Tantum a te impetrabo, ut cum aliis ire liceat ⌊illi⌋. Commendavi ⌊illum⌋ interim ⌊Petro⌋ tuo dispensatori, utque iuvenem curis habeat; spero impetrasse. Forte ibi citius futurus sum quam tu, praesertim si apud ⌊reverendissimum dominum Leodiensem⌋ aut ⌊Coloniae⌋ es mansurus. Tunc ⌊illum⌋[7] ad me sumam et onere illius te exonerabo.
Novarum rerum hic nihil est. ⌊Uxor⌋ mea se addictissime tibi commendat cum ⌊sorore⌋ et familia. ⌊Catharinam⌋ filiam male habet febris. ⌊Marcus Laurinus⌋ recte valet sperassetque omnino adventurum te ⌊Brugas⌋, nisi de abitione tua certiorem illum reddidissem. Paraverat autem vas fictile egregii operis, quo te volebat excipere. Si adhuc apud reverendissimum ⌊cardinalem⌋ es, me ipsius illustrissimae celsitudini humillime commenda et non abiturum ea insalutata me pollicere.
Et bene vale, Domine honorandissime.