Vehementer angor animi, quod de te nihil audio. Scripsi etiam aliquoties neque raro litteras tum a serenissimis ⌊Poloniae regibus⌋, tum ab ⌊eius regni⌋ primatibus viris accepi, et meas ad te, puto tuto, commisi domino ⌊Nyptzitz⌋, et nonnumquam ⌊reverendissimo domino Pzremisliensi⌋. Si tamen bene vales, parum deperiit, sin minus recte, cur non iubes ⌊Campensi⌋ aut alicui ex tuis, ad me ut scribat. Ego ⌊hic⌋ adhuc sum sequarque serenissimum ⌊Rhomanorum regem⌋ in ⌊Polonia⌋ ⌊Hungariae⌋ confinia, proinde fac, omnino aliquid scribas.
Mitto ad te litteras binas Hispanicas a ⌊tua⌋.[1] Salutat item te dominus ⌊Ioannes comes a Montfort⌋, qui ⌊hic⌋ est.
Rerum novarum nihil est. Foedus iterum confirmatur in ⌊Italia⌋ per ⌊caesarem⌋. ⌊Galli⌋ ⌊Veneti⌋que dicunt novo non esse opus foedere, cum nihil sit detractum veteri, neminem esse quicquam immutaturum in ⌊Italia⌋. Quod si forte ⌊rex Francus⌋ maximis de causis aliquid tale tentaret, ⌊Venetos⌋ regi optime de se merito non posse adversari. ⌊Pontifex⌋ palam[2] hortatur principes ad concilium. Quid clam faciat,[3] non est tibi in obscuro.
In principio Februarii iturus est ⌊caesar⌋ ⌊Mediolanum⌋, post ⌊Genuam⌋. Oratores ⌊Ioannis Saxoniae ducis⌋ nondum impetrarunt investituram. ⌊Dux Wirtembergensis iunior⌋ agit clam apud ⌊Bavaros⌋. In ⌊Germania⌋ alias omnia sunt tranquilla. Oratores ducatuum ⌊Austriae⌋ et in his ⌊cardinalis Tridentinus⌋ adhuc sunt ⌊Bononiae⌋. Duo ibi sunt ⌊cardinales Franci⌋[4] et ⌊Claudius Dodeus⌋ tibi notus orator ⌊Christianissimi⌋ rediit ad regem suum, puto terrestri itinere venturus in ⌊Hispanias⌋. ⌊Ludovicus de Gonzaga⌋ creatus capitaneus generalis ecclesiae interfectus est ab ⌊abbate de Farfa⌋, hoste ⌊pontificis⌋, in obsidione nescio cuius ignobilis ⌊castelli⌋.[5] Ita nil nisi mortes nuntiantur orig. nunciantur⌈nuntianturnuntiantur orig. nunciantur⌉.
In aula nostra omnia sunt eadem ut semper. Ego hic haereo et secuturus sum ⌊regem Rhomanorum⌋ in ⌊Hungariam⌋, proinde scribe de rebus tuis. ⌊Francus⌋ adhuc me sollicitat et ⌊caesar⌋ non melius tractat, et minime tractaturus videtur, sciam tamen extremam ⌊ipsius⌋ voluntatem brevi, et an me velit sequi in ⌊Hispaniam⌋. ⌊Hieronymus Sayler⌋ bene valet et est in aula ⌊caesaris⌋. Perendie ⌊hinc⌋ sumus abituri. Ego me confirmavi ad omnes casus fortunae et recte valeo.
UUB, H. 154, f. 109v
Ex ⌊Hungaria⌋ subinde scribam. Tu itidem fac.
Nescio, quid facturi sumus in ea causa. Credo negotium orig. negocium⌈negotiumnegotium orig. negocium⌉ omne ad vos tandem iri devolutum. Vos videritis.
Si recte valet ⌊Campensis⌋ et familia tua, bene est, peto autem tum tibi, tum tuis omnibus commendari ex animo. Ex ⌊Flandria⌋ diu est, quod nihil accepi litterarum. ⌊Godtscalcus⌋ noster secuturus est ⌊caesarem⌋ in ⌊Hispanias⌋. ⌊Pratensis⌋ ait se rediturum in ⌊Flandriam⌋, quod non credo. Haec sunt, quae modo occurrunt.
Valetudinem tuam cura et me, quod facis, ama.