List #892
Leonard NIEDERHOFF do Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1533-02-10
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine colendissime. Studia mea sunt Reverendissimae Dominationi Vestrae et debita et paratissima.
Magnas ago Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias, cum me pro innata sua atque singulari pietate undique non modo gratiose, sed et clementer, et liberaliter fovet, quod multum, pudet me tandem non aliud quam Reverendissimae Dominationis Vestrae clementiam erga me exponere posse, ubi referre deberem mallemque, verum cum hic est non est condicio aut fortuna mea, boni consulere Reverendissima Dominatio Vestra dignabitur. Ex Livonia a reverendissimo episcopo Oziliensi litteras hic recepi, quibus perfidiam suorum subditorum atque statum rei exponit, ut quoque reverendissimae dominationi suae pro nostra consuetudine mutua non desim, sententiam quoque meam cum primis significem, instanter hortatur et petit etc. Rescripsi reverendissimae dominationi suae me officium nusquam intermissurum, rem quoque reverendissimos dominos praelatos hic non parum offendere, sed domi consilium quaerendum. Nam externa praesidia quaerere in praecipitanti et periculosum et longum esset, ut quoque se Livonenses, et viros et non feminas, colligunt praestantque. Praeterea illustris marchio W(ilhelmus) plus ultra laborat, qui legatos suos ad reverendissimum dominum episcopum Tarbatensem misit, ut possessionem praepositurae Tarbatensis illustritati suae daret, quia papa illi de ea providisset. Responsum est per on the margin⌈perper on the margin⌉ reverendissimum dominum Tarbatensem habita commoditate cum venerabili capitulo et tota nobilitate deliberare velle ac tandem illustri dominationi suae respondere, me quoque habere interesse.
BCz, 243, p. 266
Civitas Riga denuo bona dominorum canonicorum ac praepositi occupavit et intercepit; quando ante aliquot annos idem fecerat, attamen anno praeterito restituerat. Illustris dominus dux e solitudine in Montem Regium rediit atque suos ad arma et vocat, et parat. Videt nunc Reverendissima Dominatio Vestra, quo res tendat, uti coram locuti sumus etc. Hic civitas Gdanensis etiam rem ad aures regiae hidden by binding⌈[ae]ae hidden by binding⌉ maiestatis certis mediis deferre curavit. Litteras Reverendissimae Dominationis hidden by binding⌈[Dominationis]Dominationis hidden by binding⌉ Vestrae, quid actum apud sacram
Ex
Reverendissimae Dominationis Vestrae