Plurimum timui, ne veternus iste te interimeret, quandoquidem puto te, ex quo a nobis recessisti ⌊Ratisbonae⌋, semper dormivisse, nihil enim scriptorum a te accepi[1] ab eo tempore, nisi quod ⌊⌋ abiturum te brevi in ⌊dioecesim orig. diocesim⌈dioecesimdioecesim orig. diocesim⌉ tuam⌋. Quid in ⌊ea⌋ egeris, non satis scio, scio tamen. Miror adeo oblitum esse hunc animum procuratione rerum familiarium, ut non discernat (quem
cf. Adagia 1054 Lynceo perspicacior ⌊Lynceumcf. Adagia 1054 Lynceo perspicacior ⌋
et putavi semper, et puto), quantum nos amici patiamur ex ipsius absentia. Quae ut est maxime nobis molesta, quod corporis est, longe molestior est, quod sit animi. Neque enim quicquam puta esse mihi ingratius, quam quod de te nihil audio, idque ut conquestus sum mihimet, ita gavisus sum datam esse occasionem, ut libere possim conqueri de iis, quae gravia mihi accidunt, reverendissimo domino ⌊Lundensi archiepiscopo⌋, solet enim in turbulentis rebus unicum solatium esse habere, quicum deponas cogitatus. De te vero idem ⌊reverendissimus dominus Lundensis⌋ sperabat maxima et ego, sed quae essent in aula serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ obventura, nunc, quando tam diu est, quod de nobis nihil scis et quod de te nihil audimus, nescio, mortuusne sis, an vivus. Si mortuus, precor ea tibi, quae mihi, sin vivis, rogo, scribe. Habes ⌊Pzremisliensem⌋ apud ⌊Polonos⌋, neminem non habes apud ⌊tuos⌋, qui ad nos litteras non det, tantum scribe. Futuri sumus ⌊reverendissimus dominus Lundensis⌋ et ego nescio quot temporibus in ⌊Hungaria⌋, in quod regnum citra molestiam facile poteris mittere tuas.
Apud nos nihil novi est. ⌊Francus⌋, ⌊Anglus⌋ nihil attentant. Liga est in ⌊Italia⌋. ⌊Caesar⌋ medio Aprilis ibit ⌊Barcinonen⌋, ibi iam est ⌊imperatrix⌋, autumno fama est traiecturos in ⌊Neapolim⌋. Sed de his, ad quos attinet, alia sunt quieta. ⌊Anglus⌋ excommunicabitur aut recipiet ⌊uxorem⌋ repudiatam iamque est i superinscribed in place of crossed-out s⌈sii superinscribed in place of crossed-out s⌉n confinibus facta promulgatio excommunicationis superinscribed⌈excommunicationisexcommunicationis superinscribed⌉.[2]
Tu bene vale et, si navim Gdanensem invenis, ad me vas cerevisiae orig. caerevisiae⌈cerevisiaecerevisiae orig. caerevisiae⌉, nolim autem, nisi bonae et non adulteratae, in ⌊Zelandiam⌋ mitte. Nos futuri sumus ⌊Posonii⌋, eo rescribe. ⌊Reverendissimus dominus Lundensis⌋ se ex animo commendat Dominationi Vestrae Reverendae et eandem orig. eamdem⌈eandemeandem orig. eamdem⌉ rectissime valere optamus.