List #971
Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUSGrodna, 1533-07-03
odebrano 1533-07-15 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo patri, domino
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Litvaniae, Russiae, Prussiae ac Masoviae etc., dominus et heres
Reverende in Christo pater sincere nobis dilecte.
Grata est nobis admodum S(trenuitatis) or S(inceritatis)⌈S(trenuitatis)S(trenuitatis) or S(inceritatis)⌉ Tuae sollicitudo, quam gerit in componendis subditorum illic nostrorum controversiis, e quibus nobis vehementer displicet, quae inter generosos Achacium Czema et Stanislaum Kostka intercessit, praesertim autem, quod una aliam generare videatur. Cum itaque priori finem imposuerimus et istius perfectam cognitionem non habuerimus, inaudita alia parte sententiam ferre non potuimus, sed ut certiores de ea reddamur, committimus S(trenuitati) or S(inceritati)⌈S(trenuitati)S(trenuitati) or S(inceritati)⌉ Tuae cum aliis consiliariis nostris, ut examinato diligenter negotio nos de illo iuxta tenorem commissionis informet. Et bene valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
in
Ad mandatum proprium