Rogavit me spectabilis ⌊magistratus Gedanensis⌋, cum mihi aeque atque aliis constaret de maximis ipsorum damnis, quae ex inundationibus fluvii ⌊Vistulae⌋ ac aggerum ruptionibus paucis praeteritis annis perceperunt expensisque quas in reparandis iis facere hucusque coacti sunt et necdum exponere cessant, ut Serenissimae Maiestati Vestrae eorum nomine supplicarem, quo aliquid illis de contributione et accisa collecta, unde relevamen perpensorum damnorum et onerum sentirent atque in incepto opere eo facilius progredi possent, attribueretur. Qua in re illis minime meam operam denegandam esse duxi, praesertim cum viderem ipsos non sua tantum causa hoc oneris subire, ut tantas impensas in sustinendis et reparandis aggeribus faciant, sed hanc eorum diligentiam multum etiam commodi reliquis nobis omnibus in his terris morantibus ac ipso inclito ⌊regno Poloniae⌋, afferre. Quare humillime oro, Serenissima Maiestas Vestra velit clementer dicti spectabilis ⌊senatus⌋ nuntios in ea causa on the margin⌈in ea causain ea causa on the margin⌉ audire atque huic meae pro iis intercessioni et precibus eorum locum dare, ut tantum aliquod adminiculum Serenissimae Maiestatis Vestrae de collecta contributione, quo illis subveniretur, habere possint. Quod si clementer eis Serenissima Maiestas Vestra concesserit, non tantum illis, sed reliquis etiam subditis multum est profutura Serenissima Maiestas Vestra. Cui me supplicissime commendo atque ex animo precor, ut eandem dominus Deus diuturnissimo tempore incolumem et prosperrime valentem conservare velit.