Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina mea clementissima.
Humillimam orationum et servitiorum meorum commendationem.
Quod Serenissimae Maiestati Vestrae cf. Ioannes DANTISCUS to Bona Sforza before 1542-04-13, CIDTC IDL 7421, letter lost⌊litteraecf. Ioannes DANTISCUS to Bona Sforza before 1542-04-13, CIDTC IDL 7421, letter lost⌋ meae acceptae fuerint, me plurimum exhilaravit, velim enim studia mea omnia numquam Serenissimae Maiestati Vestrae fieri ingrata.
Ceterum quod a me clementer postulat atque hortatur, ut officii mei memor serenissimae Sigismund I Jagiellon (Zygmunt I) (*1467 – †1548), King of Poland and Grand Duke of Lithuania (1506-1548); Duke of Głogów (Glogau) (1499-1506), Duke of Opava (1501-1506), Governor of Silesia (1504-1506); son of King Kazimierz IV Jagiellon and Elisabeth of Austria⌊regiae maiestatisSigismund I Jagiellon (Zygmunt I) (*1467 – †1548), King of Poland and Grand Duke of Lithuania (1506-1548); Duke of Głogów (Glogau) (1499-1506), Duke of Opava (1501-1506), Governor of Silesia (1504-1506); son of King Kazimierz IV Jagiellon and Elisabeth of Austria⌋ et reipublicae negotia curae habeam, quemadmodum fidei meae debitum exigit, calcar ultro currenti addidit, quandoquidem id incorrupte ac integerrime praestiti semper, ab eo officio, etiam non accedente monitore, desiturus sum numquam. Cuius illi egent, de quorum fide dubitanter creditur. Quod quidem meum officium ab eo tempore, quo per omnem meam aetatem regiis commodis inservire coepi, ab iis, qui me penitius norunt veritatemque fateri non verentur, satis habetur compertum, resque ipsa in dies monstrabit clarius, utque itidem sibi de me Serenissima Maiestas Vestra persuadeat, impensissime BJ, 6557, f. 394v oro.
Cui me suppliciter commendo valetudinemque diutissime florentem prosperrimamque a Domino Deo intime precor.