Quemadmodum in maximis Fortunae Naturaeque bonis habeo in eorum hominum amicitiam incidere posse, quibus ad suavitatem morum aliqua in re publica dignitas, copiaeque satis amplae quasi quidam vitae splendor accedunt, ut non voluptati tantum esse possint amicis, sed et ornamento, ita sollicitus esse soleo, ut si quas eiusmodi nactus essem amicitias (in quo satis propitiam mihi fortunam experior) summo eas studio fovere conarer, et si ita vel locorum vel temporum ratio ferret. Ut cum aliquo etiam incremento id facere non superinscribed⌈nonnon superinscribed⌉ possem, proximum mihi fuit adniti, ne quam omnino atteri aut consenescere viderem.
Ac equidem, si non prius illud, hoc quidem profecto posterius in amicitia tua assecutum hactenus me spero, tametsi semel tantum post discessum tuum a ⌊Belgis⌋ litteras e ⌊Biturigibus⌋, ad quos studiorum gratia profectus eram, ad te miserim, sed hoc sufficere apud te arbitratus sum, quem etiam sine meis litteris memoriam nostri retinere velle confido; ea est proculdubio tua, non mihi, sed tuis omnibus, sed universo paene orbi nostro probata humanitas.
Quod si forte nec litteras meas accepisti, interiectumque inter dulcissimam illam ⌊Bruxellae⌋ consuetudinem nostram non exiguum profecto tempus effecit, ut paulatim evanescere ex animo tuo coeperimus, doleo equidem diligentiorem me in scribendo non fuisse, oroque ut hoc ita mihi condones si singulis posthac mensibus epistolam ad te prolixam dabo, plenam omni garrulitate nugisque et veris versiculis meis.
Quid quaeris? Horribiles et sacros libellos, ut ⌊Catullus⌋ noster ait, accipies. Ac ut eiusmodi molestiae assuefacere te nunc incipiam, aliquid tale mitto, praeparatoriae potionis loco, exiguum et quod tribus nauseis devorare possis.
BK, 230, p. 302
Ego cum ⌊Nicolao⌋ fratre, ⌊caesaris⌋ secretario, annum fere apud ⌊Hispanos⌋ in aula versor, ubi tametsi non iniucunda mihi vita sit, iucundior tamen multo foret, si aliquot tui similes, aut te potius ipsum, veteri legatione fungentem, haberet.
Obiecta nobis erat nuper nescio ex quo rumore spes eiusmodi. Dii boni, qui tum erant amicorum hic tuorum plausus, qui vultus! Crede mihi, non est quisquam qui es(?) non ad solam tui mentionem exultet. Cum nuper in ⌊Arragonia⌋, in vico ⌊Almogna⌋ tibi noto, degeremus, ex written over Ad⌈Adexex written over Ad⌉currebat ad nos saepenumero ex ⌊Montissonio⌋ iucundissimus noster amicus ⌊Cornelius Scepperus⌋, cum quo, adhibito domino ⌊Godscalco Erico⌋, convivium poeticum saepe solemus efficere. Accidit die quodam ita cenantibus nobis,ut litterae abs te ad ⌊Cornelium⌋ ac ⌊Godscalcum⌋ afferrentur earum nobis magnam partem uterque communem ac fecit, ac tametsi tristia quaedam continerent, tamen ita in tua tui memoria laetati sumus, ut cena, quae antea quidem omni hilaritate abundabat, tristis tamen eo usque et severa fuisse videretur.
Novarum hic rerum, quod litteris committendum sit, parum habemus. Ad ⌊caesarem⌋ ab ⌊Indis⌋ magna vis auri allata est; mirum, ni ex liberali in prodigum evasurus sit. ⌊Ianuenses⌋ nescio quid contra caesaris Neptunum ⌊Andream De Aoria⌋ moliri dicuntur, sed frustra. De ⌊Gallorum⌋ ac aliorum quorundam fide varie sentitur. In matrimonio Anglicano pronuntiatum est; Deus faxit ne teni frustra.
⌊Hilarius⌋ noster ⌊Lugduni⌋ peste correptus cum tota famila decessit. Dii faxint, ut in Campis Elysiis in coetum poeticum recipiatur, sed longe ab eo loco collocetur, qui ⌊Brassicano⌋ destinatus est, ne rixentur.
Cupio scire, num statua, quam ex luto tibi finxeram, salva isthuc advecta sit. Carmen, quod ad te mitto written over am⌈amoo written over am⌉, querelam de morte optimi ac tui studiosissimi viri ⌊patris⌋ nostri habet, quam eo libentius
BK, 230, p. 303
ad te mitto quod antehac audierim te magno studio undequaque colligere, quae ad illustrium virorum memoriam ab interitu vindicandam pertinent.
Bene vale, vir ornatissime. Et nos, ut soles, amare perge. Dominus ⌊Godscalcus⌋ salutem tibi ac do... illegible⌈...... illegible⌉mino overwritten⌈minomino overwritten⌉ ⌊Campensi⌋, cui et ego commendatus esse summopere cupio, salutem ascribi ius iubebat.