Posteaquam Vestra Reverendissima Dominatio ultimo nobis scripserit, reddendo rationem eorum, quae ex sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ domini nostri clementissimi mandato superinscribed⌈mandatomandato superinscribed⌉ apud ⌊Gdanenses⌋ egerit et profecerit, scripsimus Vestrae Reverendissimae Dominationi gratias agentes, quod nos certiores <fecerit> de rebus illic actis et quam spem sibi pollicetur de suis gentilibus, sed quoniam de Romana ecclesia disputant, videntur illi suo modo derogare velle, modo possint. Spiritus Sancti igitur gratia opus est, ut fantastici eorum conceptus el paper damaged⌈[l]l paper damaged⌉iminentur et bonis illuminentur consiliis, ne eis contingat, ut vocatis ad nuptias sese excusantibus aut illis, qui dum sponte vocati non venirent, compellerentur.
Misimus nos ⌊reverendissimo domino Cracoviensi⌋ exemplum eius curae et diligentiae vestrae, ad nos perscriptae, ut sua reverendissima dominatio cognoscat, vos bene egisse et sacram ⌊maiestatem regiam⌋ non dissimulasse, immo et edicta per suam maiestatem superiori tempore promulgata in eam vim, ut se nostrates contineant ab universitatibus infectis haeresi, et praesertim Witembergensi, passim in ⌊Germania⌋ imprimuntur et cum superinscribed⌈cumcum superinscribed⌉ laude nostri principis circumferuntur.
Scripsimus etiam Vestrae Reverendissimae Dominationi nova de ⌊Turca⌋ et ⌊Persa⌋. Sed id confirmatur, quod ⌊Turcus⌋, circumventus mirabili astu et stratagemate a... illegible⌈...... illegible⌉ a ⌊Persa⌋, mirabiliter corruit, ut ex impressis libellis videri potest. Misimus enim nos unum ⌊fratri⌋ domini ⌊Iost⌋, ita eius fratre domino Iosto volente, perlecto tamen. Misissemus etiam et Vestrae Reverendissimae Dominationi, sed non habuimus, qui Germanice scribere sciret. Res itaque ad hoc devenit, ut ⌊Turcus⌋ per magnas pollicitationes medio serenissimi ⌊regis Romanorum⌋ quaerit et mendicat pacem a ⌊caesare⌋ nostro Christiano et interim novum exercitum comparat, volens, ut novem decimum expediant, caesar autem noster una cum ⌊summo pontifice⌋ et plerisque principibus Christianis habet classem instructam de 250 velis potentissimam, ut aiunt et ubi ⌊Gallus⌋, quod formidandum est, impedimentum non obiecerit, Domino Deo iuvante, Christiani prospere hostem sub hac occasione invadent et vincent. Sed fortassis Vestra Reverendissima Dominatio et haec sollertiae suae usu non ignorat, tamen neque nos voluimus istud eidem esse pro nostro officio occultum, ut laeto animo vivat.
Hodie nobis attulit regias litteras ⌊Casper Lisman⌋ sacerdos Thoronensis, quarum litterarum Vestrae Reverendissimae <D(ominatio)ni> exemplum mittimus. Voluit enim apud nos contra intrusum in praebendam Culmensem citationem, sed nequaquam eidem dedimus, nol{l}entes, ut Vestra Reverendissima Dominatio exinde animo turbaretur, sed eundem remisimus ad gratiam BCz, 249, p. 186 et tribunal Vestrae Reverendissimae Dominationis, ut illic contra intrusum, si opus habet, agat, ubi vero se gravatum senserit, eidem appellare licebit. Sed mea sententia est, quia creatio Vestrae Reverendissimae Dominationis eidem ius ad rem dedis written over t⌈tss written over t⌉se videtur, ut eundem exspectantem faciat alterius vacaturae superinscribed in place of crossed-out ionis⌈ionisuraeurae superinscribed in place of crossed-out ionis⌉ praebendae et sic provisus Vestrae Reverendissimae Dominatio)nis non inquietabitur.
Obiecimus nos sibi ⌊Caspari Lisman⌋, quod habeatur suspectus in observatione religionis et quod fama ipsum prodat in sermonibus aliquando impertinentia et apocripha docere. Ipse cum lacrimis diluebat suam innocentiam, paratum se exhibens parere Vestrae Reverendissimae Dominationis emendationi, hoc aegre ferens, quod Vestra Reverendissima Dominatio paterne cum ipso non agat, quodque ipsum ad se non advocet et eum corripiat paterne privatim. At ita ex caritatis officio esse deberet, nam et ovis errans inventa, ad caulas in humeris reportata, magnum solatium inventori et amicis fecisse, testante sacro evangelio, perhibetur. Lucretur itaque Vestra Dominatio Reverendissima hanc ovem et emendatam, si qua in parte errat, ad caulas reducat et verbi Dei contionatorem faciat. Nam et ille monachus Gdanensis impurus est et in deteriora in dies, uti dicitur magistratu stertente, labitur, hic autem ⌊Caspar⌋ coram nobis obtulit se oboedienter pariturum emendationi, ubi opus Vestra Reverendissima Dominatio esse censebit. Tales igitur, qui sponte volunt se emendare audie<n>di sunt et reformandi. Sed non dubitamus, quod Vestra Reverendissima Dominatio scopum tanget pro prudentia sua et nobis non imputabit, quod ita libere ad eandem scribimus optimeque eandem valere optamus et rogamus, ut ad nos frequentius scribat.