Visits: 5300
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1391

[Ioannes DANTISCUS] to [Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg)]
Löbau (Lubawa), 1536-01-04


Manuscript sources:
1office copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 244, p. 54 (b.p.)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz,244,p. 54

Salutem. Eximie Domine Doctor, compater carissime.

Cum superiori die multa scriptione essem occupatissimus, iussi tibi rescribi in re frumentaria, quam mercaturam ad praesens profiteris, quae ut tibi commodisque tuis bene cedat, ex animo faveo. De frumentis meis, quae addixi hoc anno alteri, tibi usui esse non possum, quod, si feliciter haec tela tibi ordita[1] fuerit pro futuro anno, quantum fieri potest, commodis tuis non deero. Bene vale cum coniuge et liberis et fratri meo in his, quibus opera tua utendum duxerit, adsis non gravate.