Ex ⌊⌋ Dominationis Vestrae 1536-01-15⌊XV Ianuarii1536-01-15⌋ ⌊Cracoviae⌋ datis intellexi omissum esse id, quod animo conceperam, Dominationem Vestram in exitu a nobis ms. vobis(!)
⌈nobisnobis ms. vobis(!)
⌉ procuratorio munere onerare, quae negligentia ex celerita hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉te abitionis meae commissa est. Cum sic res cecidit, gratum mihi est, quod ea in re Dominationem Vestram non molestaverim. Inveniendum aliud est medium, quo cum spinoso hoc homine negotium hoc geratur. Dominus ⌊Bohus⌋ non admodum honeste mecum egit, qui verbo promisit centum aureos domino ⌊Georgio Hegel⌋ se daturum et deinde mihi scripsit se dimidium huius summae, hoc est quinquaginta aureos, iam ipsi domino Hegel solvisse, cum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ ne assem quidem hucusque dederit. Quam hoc illum deceat, obscurum non est. Longe illi consta<n>tiorem mentem fuisse mihi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ persuaseram etc.
Scribit Dominationi Vestrae dominus ⌊Gluchowszki⌋ in negotio suo pecuniario, cui, quaeso, quantum potest, adsit, ut assequi possit a Romanensibus, quod non sine illius iniuria per tantas BCz, 244, p. 73 moras detinetur. Pro novis Dominationi Vestrae gratias habeo. Apud nos alia non sunt, quam quod verendum est, ne durius bellum inter contendentes pro ⌊regno Daniae⌋ pro futuro vere maritimam commerciorum navigationem impediens recrudescat etc. Dominationem Vestram una cum carissimo amico meo, domino custode Cracoviensi, qui mihi non . rescripsit cumque eius tota domo optime et feliciter valere opto ex animo.