Cum nuntium meum ad curiam mitterem, imprimis humillimis his meis scriptis prosperam valetudinem felicissimosque in omnibus Serenissimae Maiestatis Vestrae successus invisere volui written over e⌈eii written over e⌉ Deumque oro, ut in eisdem semperque auctioribus eandem Serenissimam Maiestatem Vestram quam diutissime conservet. Quod vero in ⌊⌋ ad me Serenissimae Maiestatis Vestrae ms. Serenissima Maiestas Vestra(!)
⌈Serenissimae Maiestatis VestraeSerenissimae Maiestatis Vestrae ms. Serenissima Maiestas Vestra(!)
⌉ attigit, utpote ex singulari ad me gratia datis, displicere cum ⌊regiae, tum etiam Serenissimae Reginali Maiestati⌋ Vestrae dissidium cum generoso ⌊domino Kostka Marienburgensi terrarumque Prussiae thesaurario⌋ nondum esse pacatum, idipsum neque ⌊dominis consiliariis⌋ mihique maxime, qui dudum has turbas sopitas esse desideravi, placere non potuit. Per quem autem hoc steterit, clarius est, quam ut scribi debeat. Ceterum, cum ⌊dominus Kostka⌋ in futuro ⌊conventu⌋ mandato et written over ac(?)⌈ac(?)etet written over ac(?)⌉ voluntati written over e⌈eii written over e⌉ ⌊Serenissimae Maiestatis Regiae⌋ satisfecerit, nihil erit, ut arbitror, dissidii reliquum. Ad quod componendum nihil extendens earum condictionum, quas Serenissima ⌊Maiestas Regia⌋ praescripsit. Sic me geram, quemadmodum Serenissima Maiestas Vestra mihi iniunxit nihilque, quod decorum et dignitas postulaverit quodque gratum futurum Serenissimae Maiestati Vestrae cognovero, a me postulari patiar. Cui me suppliciter commendo Deumque precor, ut illam in quam plurimos annos sospitem et felicissimam conservet.