Visits: 201
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1631

Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1537-04-26


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 4, f. 111

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 445

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, D. 4, f. 111r

Reverendissime Domine, domine colendissime.

Post sui et servitutis meae propensae in gratiam eius commendationem.

Ago et habeo Vestrae Reverendissimae Paternitati non vulgares gratias pro ea benedictione, quam mihi et novo conubio meo facere dignata est. Dominus Deus vicissim Reverendissimae Paternitati tribuat om paper damaged[om]om paper damagednem felicitatem et id, quod sibi a domino Deo precari videatur.

Quod deinde gratae soleant esse litterae meae Reverendissimae Paternitati Vestrae de rebus, quae hic in aula principum nostrorum geri solent, faciam hoc eo nunc libenter, quod videam cedere eas in eam gratitudinem Paternitatis Vestrae Reverendissimae. Omnium igitur primum sacra regalitas dominus noster cum regia sua domo per Dei gratiam recte valet et parari maiestas sua videtur pro futura ea expeditione adversus vayewodam Moldawiae nobilitasque universa male libenter expe paper damaged[e]e paper damagedditionem eam facit, dominus Deus tribuat aut potius vertat hoc in paper damaged[n]n paper damaged melius quam in tumultus publicos etc., qui huc tandem iam serpe paper damaged[e]e paper damagedre videntur non sine gravi iactura rei publicae. Tartarorurm enim quadraginta milia castrametari dicuntur in campis exspectantes occasionem regnum invadendi, Turcarum etiam sexaginta milia iam in Hungariam venerunt, ulterius in penitiora loca regni processuri, haec si quidem instructa fuit adversus serenissimum regem Ferdinandum. Tamen nec illustrissimus rex Ioannes fidere dicitur, quin ab illis interciperetur. Quem dominus Deus perdat, quod horum malorum auctor fuerit. Vayewoda Moldaviae significavit huc velle stare decisioni et cognitioni commissariorum serenissimi domini regis Romanorum quam armis negotium temptare, et significavit se indutias longiores acceptaturum. Regia etiam maiestas domini nostri non renuit aequitatem suam subiciendam cognitioni illorum, sed in promptu habito exercitu terrestri.

AAWO, AB, D. 4, f. 111v

Reverendissimus dominus Plocensis regni cancellarius nudius tertius hinc abivit in Ploczkam, exinde in synodum Piotrkoviensem profecturus. Cuius reverendissimam paternitatem regia maiestas dimisit ab ea profectione bellica se paper damaged[e]e paper damagedu potius turba. Haec sunt, quae nunc aula habet. Qu paper damaged[u]u paper damagedod si postea aliquid novi emerserit, scribam Reverendissimae Paternitati Vestrae. Cuius gratiae me enixe commendo et valere diutissime eam cupio.