Letter #1699
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-09-04
received [1537]-09-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiose ac cum primis colende, post humilem in Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiam commendationem.
Commodum se obtulit dominus Nipczitz Reverendissimae Dominationis Vestrae causa illuc proficiscens, per quem ego scyphum orig. ciphum⌈scyphumscyphum orig. ciphum⌉ illum ab illustri domino palatino Reni missum dirigerem. Illum ego male obvolutum composui melius speroque recte illuc perferri.
Nihil ob id nunc scribo, quod omnia quae gignit aula et exercitus noster, Hungaria et Italia parit, dicere dominus Nipczitz possit. Ego vero me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae commendo precorque Deum, ut haec illi feliciter cadat alea diuque sit incolumis.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor I