Visits: 507
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1703

Achatius TRENCK to Ioannes DANTISCUS
Allenstein (Olsztyn), 1537-09-07
            received [1537]-09-08

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BK, 230, p. 27-28

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BK, 230, p. 27

Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiose ac clementissime. Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.

Adventus fratris Reverendissimae Paternitatis Vestrae, domini Bernardi, una cum collega fuit mihi gratissimus, a quo obtinere non potui, ut ultra unam hic pernoctasset noctem, fingens ut a Reverendissima Paternitate Vestra sibi iniunctum esse, ut ad superinscribedadad superinscribed eandem quantocius reverteretur, mallem enim sic tractatum esse, ut dignus est, sed pro condicione temporum omnia sunt aeque ferenda. Reliquum est non sine magno animi dolore intellexi adversarios nostros iterum nonnihil mendacii excogitasse, a quibus in aeternum non abstinebunt, ut possint Reverendissimae Paternitatis Vestrae et animum et gratiam a suis alienare quam erga suos habet, alienare, forsan aliquando facti sui poenas dabunt, ideo Deo committenda sunt, qui et iusti et iniqui index est. Ego hoc me consolor, quod ab hac delatione immunes sumus et Reverendissimam Paternitatem Vestram huiusmodi neniis nullam fidem adhibere scio, ad cuius me votum et nutum semper obligo offerens obsequia mea perpetua ac servitorem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimum.

Pro novitatibus ago Reverendissimae Paternitati Vestrae gratias immortales de iis, quae apud ecclesiam aguntur, non dubito Reverendissimae Paternitati Vestrae melius quam mihi cognitum esse. In adventu cubicularii regis propter temporis brevitatem nec dominus cantor neque ego adesse in negotiis capitularibus potuimus etc.(?) Me gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae quam humillime totum commendo, quam Deus omnipotens nobis diu felicem ac incolumem conservare dignetur.

Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor Achatius Trenck (†1551), in the thirties Trenck was one of Dantiscus’ friends and supported his efforts to obtain the Ermland bishopric after the death of Mauritius Ferber; from 1523 Canon of Ermland (Warmia); 1544-1545 Chancellor of the Ermland Chapter; from 1545 its Dean; 1533-1546 administrator of the Chapter’s estates in Allenstein (Olsztyn); in 1548 and 1550 General Administrator of the Ermland bishopric (after the deaths of Ioannes Dantiscus and Tiedemann Giese) (KOPICZKO 2, p. 332; SBKW, p. 255-256)Achatius de TrenckaAchatius Trenck (†1551), in the thirties Trenck was one of Dantiscus’ friends and supported his efforts to obtain the Ermland bishopric after the death of Mauritius Ferber; from 1523 Canon of Ermland (Warmia); 1544-1545 Chancellor of the Ermland Chapter; from 1545 its Dean; 1533-1546 administrator of the Chapter’s estates in Allenstein (Olsztyn); in 1548 and 1550 General Administrator of the Ermland bishopric (after the deaths of Ioannes Dantiscus and Tiedemann Giese) (KOPICZKO 2, p. 332; SBKW, p. 255-256)