Vix me contineo a veteri inter nos scribendi usu, verum memini apud ⌊Gellium⌋ ⌊Phaforinum philosophum⌋ dicere: “cf. Gel. 1. 10. 4 Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus ⌊utere verbis praesentibus, vive moribus antiquiscf. Gel. 1. 10. 4 Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus ⌋.” Commoneo itaque Dominationem Vestram veteris adagii, quod
cf. Enn. scen. trag. frg. 210 (Hecuba 13) in Cic. Amic. 17) 64 Amicus certus in re incerta cernitur; Sen. Ep. 1.9.9 inde amici fugiunt ubi probantur ⌊habet amicum in necessitate probaricf. Enn. scen. trag. frg. 210 (Hecuba 13) in Cic. Amic. 17) 64 Amicus certus in re incerta cernitur; Sen. Ep. 1.9.9 inde amici fugiunt ubi probantur ⌋. Quae in praesentia me Dominationem Vestram compellare amicique officium postulare cogit in eo, quemadmodum Dominatio Vestra a ⌊fratre suo domino Iacobo⌋ intelliget, apud quem ego et successor meus dominus
⌊Tidemannus Gise⌋ electus Culmensis duo millia florenorum Hungaricalium in auro et in moneta valoris auri
deposuimus, pro obtinendis ex ⌊urbe⌋ confirmationibus nostris, et, quia haec pecuniarum summa domino ⌊Georgio Hegel⌋ numerari debet, quo ille apud dominos suos ⌊Fuggaros⌋ efficiat, ut ⌊Romae⌋ reponantur, Dominationem Tuam veteris inter nos amicitiae ratione impense oro, ut de istiusmodi duobus milibus ducatorum ipsi domini ⌊Georgio Hegel⌋ respondeat et eum de illis securum faciat. Quod si amicus amico Dominatio Vestra praestiterit, inter probatissimos Dominationem Vestram amicos sum habiturus, vicissim eiusmodi officium cum ⌊dominus electus⌋, tum etiam et ego omni gratitudine rependemus Dominationi Vestrae. Quam diutissime felicissimeque valere cupio.