Imprudenter valde egi, quod paucis exactis diebus Dominationi Vestrae Reverendissimae ⌊⌋ de mea aegritudine, non addiderim morbi condicionem. Poterat Dominatio Vestra Reverendissima suspicari aut pestem, aut quid aliud, sed erat id malum, quod medici sputum sanguinis vocant. Id me propemodum exsanguem prorsus reddiderat, ut si diutius durasset, metudendum fuerat, ne cum reliquo adhuc sanguine animam pariter effunderetur. Sed misericordia Domini et domini ⌊Nicolai medici⌋ opera in tempore sistebat profluvium, ne exsiccatio immoderata fieret mortalis.
Obturato autem meatu aliud malum, quo nunc adhuc laboro, me occupavit, catarrhus videlicet cum periculosis fluxibus, et si quid praeterea circum praecordia latet, quod me imbecillo corpore esse facit ac dubia valetudine. Recrear written over n⌈nrr written over n⌉unt autem me plurimum humanissimae ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae piarum consolationum et paternae benevolentiae plenae exhibentes liberaliter, si quid usui meo esse possit, se libenter donaturum. Et ne eam Domini benedictionem contemnere videar, mittam cras hinc currum rogaboque Dominationem Vestram Reverendissimam, ut mihi de alba cervisia domestica ac tenui recentique medone nonnihil, denique et pauxillum vini dulcis, si est ad manum, <mitteret> ad refocillandum cor, mittamque vascula. Hactenus tres prope hebdomadas aquam coctam bibo non sustinente fortiorem potum imbecillo capite.
De causa domini ⌊praepositi Gutstadensis⌋ quid respondeam, nescio. Ita est, quemadmodum Dominationi Vestrae Reverendissimae ⌊Gutastati⌋ dixeram. ⌊Dominus cantor⌋ constanter affirmaverat ius canonicatus et praebendae illius in manibus suis esse nec metuendum esse domino ⌊Paulo⌋ ex se quippiam quandoquidem contra eum se nihil attemptaturum, immo mea causa cooperaturum apud ⌊Martinum Lupi⌋ in ⌊Urbe⌋, ut contentus redderetur et dominus Paulus in possessione quietus permaneret, quod C ducatis confici arbitrabatur.
Ego nudius tertius perceptis pecuniis rem iam prorsus absolvendam putaveram et ecce insperato totam inversam et ius ⌊Martini Lupi⌋ in manibus ⌊Alexandri⌋ exsistere intelligo, non ⌊cantoris⌋, quod vix satis demirari queo atque tam lubricas hominum voluntates non possum non exsecrari. Video autem rem eo prolapsam, ut nisi Reverendissima Dominatio Vestra dominum ⌊Paulum⌋, quem semel in suam protectionem suscepit written over erit⌈erititit written over erit⌉, constanter tuebitur, de fortunis eius actum esse et manus porrigendas esse adversario. Dominum item ⌊Alexandrum⌋ contra voluntatem Dominationis Vestrae Reverendissimae aliquid moliturum non credo. Si vero Dominationi Vestrae Reverendissimae dominum ⌊Paulum⌋ manu tenere non
BCz, 1597, p. 218
sit integrum, diligenter oro saltem id cooperari dignetur, ut in eventum cesssionis honesta aliqua pensio bono illi viro reservetur, utpote XX duc(ati) aut prope. Oblati sunt antea per dominum ⌊Alexandrum⌋ marcae Pruthenicales XXX sed quid tantillum in tanto beneficio? Utcumque tamen causam transigere Reverendissima superinscribed⌈ReverendissimaReverendissima superinscribed⌉ Dominatio Vestra dignabitur, obsequibilem se praestabit dominus ⌊Paulus⌋, sed quod ut faciat, hortatus sum. Sed hic prudenter adhibendae sunt cautelae, ut res legitime conficiatur, ne bonus ille ⌊vir⌋ technis illorum hominum circumveniatur, quibus licet quicquid utilitatem affert. Proinde probarem, quod Dominatio Vestra Reverendissima transigendi hoc negotium munus reverendissimo ⌊domino Culmensi⌋ rerum Romanarum gnaro, qui causam sollicitante domino ⌊Alexandro⌋ iam auspicatus est, delegaret, ut etiam absolveret idque etiam partibus significaretur on the margin⌈idque etiam partibus significareturidque etiam partibus significaretur on the margin⌉. Puto enim, si non ob aliud, causa tamen Reverendissimae Dominationis Vestrae non gravate facturum, verum conduceret fortassis, quod prius inter dominum ⌊Alexandrum⌋ et me hic concordia temptaretur, sed ipse omnia me studio quodam celat. Mihi vero non licet ultro fortunas principalis meis illi prodigere non postulanti. Si non esset grave Reverendissimae Dominationi Vestrae utrique nostrum paucis scribere et ad concordiam nos hortari, occasionem nanciscemur written over s⌈srr written over s⌉ rem inter nos tractandi. Ea tamen omnia et si quid est aliud arbitrio et prudentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, cui superinscribed⌈cuicui superinscribed⌉ me devotissime mei commendo cuique integram valetudinem et omnia fausta precor, relinquenda censui.