Principibus viris multos passim assentari admodum vulgare est, Antistes Reverendissime, quod ut quisquam apud te, qui in magnorum regum aulis tam diu versatus, tam longo rerum usu es edoctus, feliciter temptare possit, vix crediderim. Quamquam igitur causae aliquot non contemnendae me invitarent, ut litteras aliquando darem ad Reverendissimam Dominationem Tuam, cum tamen viderem vix a specie assentationis abesse posse quicquid scriberem, hactenus tacendum duxi. Sive enim gratias agere tibi parassem pro illa clementia, qua me abhinc triennio Cracow (Kraków, Cracovia), city in southern Poland, Małopolska, on the Vistula river, from 1038 capital of the Kingdom of Poland⌊CracoviaeCracow (Kraków, Cracovia), city in southern Poland, Małopolska, on the Vistula river, from 1038 capital of the Kingdom of Poland⌋ tuae mensae adhibere atque adeo hoc quasi symbolo inter tuos recipere dignabaris, sive plenam erga subditos beneficientiam prioris tui principatus tum administrationem tum abdicationem gratulari tibi voluissem, aut etiam istius nuper amplioris principatus inaugurationem tibi faustam et felicem pro more clientum precari statuissem, periculum erat, ne in aliquam adulationis suspicionem inciderem, cum nihil horum sine tuis laudibus a me fieri potuisset.
Nunc vero diversi generis occasio mihi oblata est, quae ut scribendi ansam dedit, ita ad scribendum quoque me animavit. Si quidem vidi his diebus duo epithaphia felici memoriae Johann Reyneck (†1535), the second husband of Dantiscus' sister Anna; doctor of both canon and civil law; councillor to Duke Albrecht von Hohenzollern (BORAWSKA 1984, p. 179-180, 203; GÜNTHER 1907, p. 365)⌊clarissimi doctoris ReyneciiJohann Reyneck (†1535), the second husband of Dantiscus' sister Anna; doctor of both canon and civil law; councillor to Duke Albrecht von Hohenzollern (BORAWSKA 1984, p. 179-180, 203; GÜNTHER 1907, p. 365)⌋ consecrata. Quorum prius meum esse comperi, id enim officii amico recens defuncto persolvendam putavi, cf. Epitaphium Ioannis Reinecii Johann REYNECK before 1536-02-24, CIDTC IDP 95⌊posteriuscf. Epitaphium Ioannis Reinecii Johann REYNECK before 1536-02-24, CIDTC IDP 95⌋ vero, nisi vanus augur sum, conicio Reverendissimae Tuae Dominationis opus esse. Hic igitur cum inveniam quasi civilem quandam correctionem, immo potius declarationem meis versiculis adhibitam, non possum non magnas agere gratias Reverendissimae Tuae Dominationi, quae meum qualecumque scriptum tam humaniter et clementer tractaverat, cum non pauci hac tempestate super hoc iustificationis articulo acerbis scriptis inter se ex diametro dissenserint et odiose conflictati sint. Ego itaque mihi persuadeo Reverendissimam Dominationem Tuam non abhorrere ab hac fidei doctrina vere evangelica. Alioqui certe meos
UUB, H. 154, f. 185v
versiculos nullo negotio potuisses abolere. Proinde inhumanus essem, nisi et ipse civiliter tuam sententiam de piis operibus fidem comitantibus interpretarer, ut quae a scriptura neutiquam dissonat, modo recte intellegatur. Puto autem neminem esse, qui terrorem iudiciorum Dei nonnihil expertus non ingenue mecum fateri cogatur, quod hac occasione motus his versibus, nihil minus quam ludens, lusi:
Vae mihi, pro factis si Jesus of Nazareth (Jesus Christ), in Christianity the Messiah foretold in the Old Testament⌊ChristusJesus of Nazareth (Jesus Christ), in Christianity the Messiah foretold in the Old Testament⌋ debita pendat
Praemia, lex mors est: ancora sacra fides;
Tam pia nullius, fateor, fuit aut erit umquam
Iudicium ut possit vita subire Dei.
Tota salus venia Patris constat miserentis,
Nil datur hic carni: gloria tota Dei est.
Finem hic facio, ne Reverendissimae Tuae Dominationi prolixius quam decet obstrepam, rogoque maiorem in modum, ut pro clementia Tua singulari boni consulas, quod a cliente Poliandro Tuam Sublimitatem reverenter suspiciente profectum est. Fortassis inter laeta nuptialis convivii studia cf. [Reply to poem of Poliander] 1538-11-17 — 1538-11-23, CIDTC IDP 168, poem lost⌊rescriberecf. [Reply to poem of Poliander] 1538-11-17 — 1538-11-23, CIDTC IDP 168, poem lost⌋ vel non vacabit, vel non libebit; hic erit mihi consul noster Belerus litterarum vice, si quid ei mandandum duxerit Dominatio Tua Reverendissima. Quam diu in gloriam suam servet incolumem Jesus of Nazareth (Jesus Christ), in Christianity the Messiah foretold in the Old Testament⌊ChristusJesus of Nazareth (Jesus Christ), in Christianity the Messiah foretold in the Old Testament⌋ Servator.