Novissimis litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae respondi, non tamen quantum opus fuit, credebam enim ex Wiener Neustadt (Nova Civitas Austriae), city in eastern Austria, ca. 50 km S of Vienna⌊Nova CivitateWiener Neustadt (Nova Civitas Austriae), city in eastern Austria, ca. 50 km S of Vienna⌋ alium tabellarium futurum, quod non evenit, proinde brevibus me expediam. Gratum mihi est plurimum, propter navigationem, quam in reditu facturus sum, quod Sigismund I Jagiellon (Zygmunt I) (*1467 – †1548), King of Poland and Grand Duke of Lithuania (1506-1548); Duke of Głogów (Glogau) (1499-1506), Duke of Opava (1501-1506), Governor of Silesia (1504-1506); son of King Kazimierz IV Jagiellon and Elisabeth of Austria⌊maiestas regiaSigismund I Jagiellon (Zygmunt I) (*1467 – †1548), King of Poland and Grand Duke of Lithuania (1506-1548); Duke of Głogów (Glogau) (1499-1506), Duke of Opava (1501-1506), Governor of Silesia (1504-1506); son of King Kazimierz IV Jagiellon and Elisabeth of Austria⌋ animum induxit, ut rebus id exigentibus hoc tempore ad oscula pedum non procumbamus, postquam rediero, sicut in Deum confido, ista congratulatio et si quid se aliud offeret, quod maiestas regia agendum censebit on the margin in place of crossed-out videbitur⌈videbiturcensebitcensebit on the margin in place of crossed-out videbitur⌉, satis opportune confici poterit. De Ludovico Decio, quae ad me perscripsit, illi referam. Non poterit nisi molestissime ferre, quod iste Andreolus hanc moram commiserit, cum ipse alias solitus sit diligenter et fideliter servire Dominationi Vestrae Reverendissimae. Quod vult, ut obtemperem in rebus agendis domino collegae meo et idem cum eo sentiam, non gravate facio et facturus sum, cum propter illius virtutem et eruditionem, tum etiam, quod cognosco, me ad id faciendum obligari, neque ut spero, de me testari aliud poterit, et quemadmodum scripsi in novissimis, hominem ex corde diligo et observo, illosque fallet opinio, qui credebant, inter nos convenire non posse.
Litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae in Rome (Roma), city in central Italy, on the Tiber river, seat of the Holy See⌊UrbeRome (Roma), city in central Italy, on the Tiber river, seat of the Holy See⌋ debent reddi mea opera, ex Venice (Venezia, Venetiae), city in northeastern Italy, capital of the Republic of Venice⌊VenetiisVenice (Venezia, Venetiae), city in northeastern Italy, capital of the Republic of Venice⌋ illis, ad quos scriptae sunt, quanto tutius et citius possunt, dabuntur, neque in illis, quae Venetiis et Padova (Patavium, Padua), city in northern Italy, Veneto, on the Bacchiglione river, 40 km N of Venice⌊PataviiPadova (Patavium, Padua), city in northern Italy, Veneto, on the Bacchiglione river, 40 km N of Venice⌋ distribui debent, ulla mora futura est.
Aliud nunc non restat, quam quod Dominatio Vestra Reverendissima me suum servum perpetuum ea, qua cepit, gratia prosequatur, et si se casus obtulerit, I(odoci(?)) non obliviscatur. Magnificus dominus collega meus, quem Dominationi Vestrae Reverendissimae deditissimum cognovi, illi se maximopere commendat.