BCz, 1957, p. 1055
Reverendissime in Christo Pater, eximie domine praesul, domine gratiose.
Obsequia nostra indefessa cum officiorum nostrorum exhibitione.
Reverendissime Domine.
Ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae per praesentium latorem nobis missis cognovimus studium et sollicitudinem suam de huius ⌊ecclesiae⌋ suae vitiis purgandis et omnibus in bono ordine pro suo pastorali officio constituendis. De quo habemus et agimus Reverendissimae Paternitati Vestrae summas gratias.
Ceterum, Reverendissime Domine, quia misit ad nos etiam Vestra Reverendissima Paternitas exemplum litterarum ad ⌊sanctissimum⌋ eadem in re scribendarum atque etiam nobis facultatem dare dignata est in eisdem mutandi, alterandi, addendi et adimendi, prout res et causa pro qualitate et positione suis exigere videbitur, quod etiam fecimus et huiusmodi litteras capitulari sigillo signatas, tum quoque exemplari earundem Vestrae Reverendissimae Dominationi mittimus praesentibus alligatas on the margin⌈quod etiam fecimus et huiusmodi litteras capitulari sigillo signatas, tum quoque exemplari earundem Vestrae Reverendissimae Dominationi mittimus praesentibus alligata written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉aa written over ...⌉squod etiam fecimus et huiusmodi litteras capitulari sigillo signatas, tum quoque exemplari earundem Vestrae Reverendissimae Dominationi mittimus praesentibus alligatas on the margin⌉. Studium fuit nostrum omnino aliquam scientiam regalis processus declinare et apud ⌊Sedem Apostolicam⌋ omnimoda suspicione nos exonerare, et ita medium servare, et in nulla parte, quoad fieri potest, impingere.
Tamen ubi sit futurum, ex re et utilitate causae non erit fortasse etiam incongruum ⌊regiae maiestati⌋ illam litterarum copiam exhibere, ut casu, quo sanctissimus ad partis instantiam agere aliquod in contrarium superinscribed⌈aliquod in contrariumaliquod in contrarium superinscribed⌉ conaretur, ut certior facta regia maiestas sciret omnibus congrue obviare et occurrere.
[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉tum tamen hoc cum ipsis litteris Vestrae Reverendissimae Paternitis deliberat paper damaged⌈[erat]erat paper damaged⌉ioni et meliori atque saniori consilio submittimus.
Atque nos in Eius Reverendissimae Paternitatis gratiam et eandem in Omnipotentis Dei conservationem ex sententia commendamus.