Iucundissimae mihi fuerunt Reverendissimae Dominationis Vestrae cf. [Ioannes DANTISCUS] to [Seweryn BONER] Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-21, CIDTC IDL 2468⌊litteraecf. [Ioannes DANTISCUS] to [Seweryn BONER] Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-21, CIDTC IDL 2468⌋, quas de die 21 Iulii ex Heilsberg (Lidzbark Warmiński, Heilsberga), town in Ermland (Warmia), the main seat of the bishops of Ermland⌊HeilsbergHeilsberg (Lidzbark Warmiński, Heilsberga), town in Ermland (Warmia), the main seat of the bishops of Ermland⌋ per servitorem suum ad me dedit, cum, quod a Reverendissima Dominatione Vestra essent, hoc est vetere amico, nunc patrono mihi ubique magno, tum quod propensione eius erga me animi et gratiae plenam significationem prae se ferrent. Quo nomine plurimas, ut debeo, illi habeo gratias inque vicem de mea erga Reverendissimam Dominationem Vestram observantia et voluntate illi recipio nihil esse in omni officii genere neque tam humile neque tam arduum, modo sit facultatis meae, quin id sim per omnem occasionem cupidissime praestaturus.
Rerum novarum communicationem libenter pari officio Reverendissimae Dominationi Vestrae reponerem, sed est eximium nunc quidem apud nos nihil. Quicquid tamen est, id ex inclusis praesentibus schedis accipere dignabitur. Summa apud nos fuit Budensis obsidionis adeoque expugnationis exspectatio, sed ea et trahebatur diu, et ad postremum fefellit, nescio fortuna-ne regis aut fatis adversis, an capitaneorum militumque ignavia magis quam perfidia.
Eadem pene fortuna et Imperial Diet (Reichstag) ⌊comitiaImperial Diet (Reichstag) ⌋ Ratisbonensia dissoluta esse audimus. Acta sunt ibi multa, infecta irritaque omnia quandoquidem/quamquam sunt, quod nescio quid de suppetiis auxiliisque Ferdinand I of Habsburg (*1503 – †1564), from 1521 Archduke of Austria, from 1526 King of Bohemia and Hungary, Croatia and Slavonia as Ferdinand I, 1531-1558 King of the Romans, 1558-1564 Holy Roman Emperor; son of Philip I the Handsome and Joanna the Mad of Castile, a younger brother of Charles V of Habsburg⌊regi RomanorumFerdinand I of Habsburg (*1503 – †1564), from 1521 Archduke of Austria, from 1526 King of Bohemia and Hungary, Croatia and Slavonia as Ferdinand I, 1531-1558 King of the Romans, 1558-1564 Holy Roman Emperor; son of Philip I the Handsome and Joanna the Mad of Castile, a younger brother of Charles V of Habsburg⌋ praestandis decretum BCz, 1597, p. 1278 ibi esse dicant.
Reditum clementissimorum Sigismund I Jagiellon (Zygmunt I) (*1467 – †1548), King of Poland and Grand Duke of Lithuania (1506-1548); Duke of Głogów (Glogau) (1499-1506), Duke of Opava (1501-1506), Governor of Silesia (1504-1506); son of King Kazimierz IV Jagiellon and Elisabeth of Austria
Bona Sforza (*1494 – †1557), Queen of Poland and Grand Duchess of Lithuania (1518-1557); the second wife of Sigismund I Jagiellon; Duchess of Bari and Rossano; daughter of Gian Galeazzo Sforza of Milan and Isabella of Aragon⌊principum nostrorumSigismund I Jagiellon (Zygmunt I) (*1467 – †1548), King of Poland and Grand Duke of Lithuania (1506-1548); Duke of Głogów (Glogau) (1499-1506), Duke of Opava (1501-1506), Governor of Silesia (1504-1506); son of King Kazimierz IV Jagiellon and Elisabeth of Austria
Bona Sforza (*1494 – †1557), Queen of Poland and Grand Duchess of Lithuania (1518-1557); the second wife of Sigismund I Jagiellon; Duchess of Bari and Rossano; daughter of Gian Galeazzo Sforza of Milan and Isabella of Aragon⌋ equidem in autumnum nobis pollicebamur, sed extrahi eum in ver usque in certum pacif<ic>atione cum Moschis nondum redintegrata, an alia res ulla ostendit. Certi profecto de eo habemus adhuc nihil.
Commendatissimus Reverendissimae Dominationi Vestrae esse cupio eique meum serviendi studium pronum offero cum apprecatione et valetudinis, et felicitatis optatissimae atque perpetuae.