Letter #25
UNKNOWN to [Ioannes DANTISCUS?]s.l., [1532-1548]
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ago gratias Reverendissimae Paternitati Vestrae de caballo tolutario pro equitio meo mihi misso, qui, cum non adeo desumptus viribus et annis exsistit mihique ceterum gratum colorem atrum habet, consultius quam exoptaverim, mihi obtigisse video de gratia Reverendissimae Patenitatis Vestrae erga me speciali, quae written over i⌈iaeae written over i⌉ nec debilem, sed bello etiam(?) aetate habilem ac huius officinae convenientem odarium(!)[1] inter armenta equitiae meae admittere voluit. Quod tametsi munus gratum habeam a Reverendissima Paternitate Vestra, non minus tamen summum hunc Reverendissiame Dominationis Vestrae mihi commonstratum affectum attollo. Quod pro viribus mereri et rependere pronum me offero ad votum Reverendissimae Dominationis Vestrae. Cuius gratiae me item itemque commendo.