Nuptias[1] esse prorogatas ad 1543-01-06⌊Epiphaniarum diem1543-01-06⌋, non est clam, procul dubio, Reverendissimam Dominationem Vestram. Itaque laborabit interea, ut ne sit illi proficisci necesse, ac una rationes ostendet, quibus id apud
s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉
⌊maiestatem regiam⌋ obtinere possit. Nam hic multae afferuntur, quamobrem haec provincia non alii quam Vestrae Reverendissimae Dominationi imponi debeat. Sed satis adhuc superest temporis ad id, quod cupit Reverendissima Dominatio Vestra, obtinendum.
Causa ⌊Ioannis Rumfeld⌋ futura est mihi commendata, cras cognitam iri puto. Negat pars adversa, cuius causae iudex aliquis fuerit eiusdem testem esse posse. Cum iudex non plus meminisse teneatur, quam quod eodem die actum sit. Habere se praetera dicit repetita eorundem testimonia, qui spiritum infantem duxisse pro testimonio dixerunt, quae tamen ego non vidi. Qui futurus sit litis eventus, dies crastinus indicabit.
De diplomate regio, ut a consulibus recta fiat ad
s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉
⌊regiam maiestatem⌋ appellatio, egi cum ⌊reverendissimo ms. reverendissimum(!)
⌈reverendissimoreverendissimo ms. reverendissimum(!)
⌉ domino ms. dominum(!)
⌈dominodomino ms. dominum(!)
⌉⌋: quid causae sit, nescio, quod deliberandum adhuc putat. Postea mitti posse dicit.
Ad venerabile ⌊capitulum⌋ litteras, quales voluit Reverendissima Dominatio Vestra, mitto. In ⌊urbem⌋ quoque litterae scriptae sunt pridem, sed nondum missae, quod eis serenissimus ⌊rex iuvenis⌋ subscribere noluit, a ⌊reginali maiestate⌋, ut fertur, prohibitus, quae nullas in ⌊urbem⌋ litteras subscribi vult a se non visas, propter nominationes, ut audio, quas impetrare reverendissimus ⌊dominus meus Plocensis⌋ est conatus; quarum in his etiam litteris fit AAWO, AB, D. 19, No. 27_2 mentio. Sed quando convaluit iam, Deo sit gratia, rex grandior, subscribet ⌊maiestas eius⌋ brevi.
Germanicus exercitus iam est ⌊Budam⌋ versus profectus. Deus fortunet. Sed dum ille ad ⌊Viennam⌋ diutius commoratur, oppidum quoddam duodecim a Vienna miliaribus ⌊Turcae⌋ depopulantur et victum omnem ⌊Budam⌋ secum auferunt. Nomen oppidi memoria non teneo, sed exigui numero ⌊Turcae⌋ fuisse dicuntur.
Quae inter ⌊caesarem⌋ et ⌊Galliae regem⌋ agantur, certius habet explorata Reverendissima Dominatio Vestra.
Scarparia terrae motu quassata concidit neque domus in ea integra ulla remansit. Imaginem Divae Virginis locutam ferunt, ad quam ingens fit hominum concursus.
Deum precor, ut Reverendissimam dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.