Liczba odwiedzin: 1541
» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2739

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS
Brest-Litovsk, 1544-07-09
            odebrano Frauenburg (Frombork), 1544-07-24

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 19, Nr 35

Publikacje:
1HE 1 Nr 164, s. 160-161 (in extenso; łacina regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

AAWO, AB, D. 19, No. 35_1

Reverendissime domine, domine colendissime.

Officiosisssimam servitutis meae commendationem.

Mensis iam intercessit, cum dimisi Peter Papuschka (Psit(t)acus, Papuske) PsittacumPeter Papuschka (Psit(t)acus, Papuske) , quin pridem advolaverit, non dubito. Interea temporis nihil est allatum a Vestra Reverendissima Dominatione, quae scire procul dubio cupit, quae hic acta sint.

Fuit Constellatus non paucos dies apud primatem, in magno apud eum honore habitus. Prodisse illi subinde adventanti obviam dicitur ad gradum usque, quod vix etiam primariis facit consiliariis; necessaria ad victum omnia affatim suppeditasse. Post plurima secreta colloquia misit eum tandem ad aulam. Huc cum venisset, postridie quam venerat, accessit tamen ad reverendissimum dominum sub horam prandii. Nihil is fecit eiusmodi, quale primas; habito nihilominus secreto cum eo colloquio, prandio eum excepit. Ex eo tempore non venit amplius in aedes illius, praeterquam cum valediceret. Bis apud s(erenissimam) or s(acram)s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram) maiestatem regiam secretam habuit audientiam semotis omnibus arbitris. Apud reginalem maiestatem in summa esse gratia dicitur. Quibus de rebus egerit, nos nescimus. De bonis quidem Puczko non obtinuit, quod petebat. Privatis in causis suis aliquid fortasse profecit. De burgrabiatu quid written over nndd written over n actum sit, dubium non est, utrum impetratum aliquid, incertum. Quod magnorum regum oratoribus non contingit, quamlibet secretam habeant legationem, absque procancellario expeditus est. Ita fit, quae conduntur ab uno, destruuntur ab altero. Gloriabitur procul dubio cum ad suos redierit, neque non habet, unde glorietur. Multa de se promittit, si factus sit burgrabius: omnia restituta iri in statum pristinum, Pancratium ex urbe exterminatum iri. Quae si praestaret, esset tanti munus hoc illi mandari. Mihi dixit, se delatum esse reverendissimo domino ac mihi quoque, sed praeter meritum suum. Hac ipsa de re egit cum reverendissimo domino. Ego cum negarem scire me quicquam, certo se cognovisse respondit, ac scire se, per quem sit delatus.

Haec scribenda Reverendissimae Dominationi Vestrae putavi, cui et nova mitto, quae a Baptista, servant of Samuel MACIEJOWSKI ItalianBaptistaBaptista, servant of Samuel MACIEJOWSKI Italian Italo servitore reverendissimi domini missa huc sunt, qui duobus tantum affuit milliaribus a loco, ubi proelium est consertum.

Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanisław Hozjusz (Stanisław Hosz, Stanislaus Hosius) (*1504 – †1579), diplomat and theologian; 1534-1538 secretary to the Bishops of Cracow Piotr Tomicki and Jan Chojeński; 1538-1549 royal secretary; 1538-1549 Canon of Ermland (Warmia) and from 1539 Cantor; 1540-1550 Canon of Cracow; 1549-1551 Bishop of Kulm (Chełmno); 1551-1579 Bishop of Ermland; in 1560 elevated to Cardinal; 1561-1563 Papal Legate to the General Council of Trent; in 1573 appointed Grand Penitentiary to Pope Gregory XIII (SBKW, p. 95-96; KOPICZKO 2, p. 129-130)Stanislaus HosiusStanisław Hozjusz (Stanisław Hosz, Stanislaus Hosius) (*1504 – †1579), diplomat and theologian; 1534-1538 secretary to the Bishops of Cracow Piotr Tomicki and Jan Chojeński; 1538-1549 royal secretary; 1538-1549 Canon of Ermland (Warmia) and from 1539 Cantor; 1540-1550 Canon of Cracow; 1549-1551 Bishop of Kulm (Chełmno); 1551-1579 Bishop of Ermland; in 1560 elevated to Cardinal; 1561-1563 Papal Legate to the General Council of Trent; in 1573 appointed Grand Penitentiary to Pope Gregory XIII (SBKW, p. 95-96; KOPICZKO 2, p. 129-130) cantor et canonicus Varmiensis

Postscript:

AAWO, AB, D. 19, No. 35_2

Venit hodie adversarius nepotis Vestrae Reverendissimae Dominationis, qui functus hidden by binding[s]s hidden by binding est legatione apud caesarem catholicum. Is quae nova hidden by binding[va]va hidden by binding attulit, etiam descripta mitto. Litteras in urbem nunc hidden by binding[unc]unc hidden by binding expedio, quibus adiungam fasciculum Vestrae Reverendissimae Dominationis hidden by binding[Dominationis]Dominationis hidden by binding. Dies electionis episcopi Posnaniensis constitutus est hidden by binding[t]t hidden by binding ultima Augusti. Siletur nunc.