Visits: 379
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2769

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1544-11-23
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-12-11

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 605-608 (553-556)

Prints:
1HE 1 No. 176, p. 170 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz 1618, p. 553

Reverendissime Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Cuius generis responsum datum sit ad postulata dominorum consilianorum, ex litteris ad eos datis Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Quod tardius est absolutus nuntius, in causa fuit ea res, quod regestra ad manum non habuimus, ex quibus exactorum nomina cognoscere licuisset. Sed postea non expectatis regestris, quae sunt in Poltowsko, missus est cubicularius cum litteris ad exactores obsignatis quidem, sed absque ulla inscriptione. Petiit reverendissimus dominus et a Reverendissima Dominatione Vestra, et a domino castellano Elbingensi, ut iis, qui ante exactores fuissent, inscriberent. Quod autem scriptum est exactoribus, ut pecuniam asservarent usque ad aliam informationem regiae maiestatis, ideo factum est, quod utrum ipsi exactores Marienburgum deportare pecuniam, aut alibi prius deponere tenerentur, ignorabamus. Quo dubio etsi nos liberatos iri confidimus, cum erunt allata regestra, faceret tamen operae praetium Reverendissima Dominatio Vestra, si ipsa suis litteris scrupulum hunc nobis eximeret. Porro de tribus clavibus assensa est s(erenissima) or s(acra)s(erenissima)s(erenissima) or s(acra) maiestas regia. Vicepalatinum ut haberet, serio mandavit maiestas regia palatino Culmensi. Nemo autem nominatus est, quod nullius fuit nomen suggestum. Nova mitto a domino Sigismundo Vienna missa. Deum precor, ut Reverendissimam dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanisław Hozjusz (Stanisław Hosz, Stanislaus Hosius) (*1504 – †1579), diplomat and theologian; 1534-1538 secretary to the Bishops of Cracow Piotr Tomicki and Jan Chojeński; 1538-1549 royal secretary; 1538-1549 Canon of Ermland (Warmia) and from 1539 Cantor; 1540-1550 Canon of Cracow; 1549-1551 Bishop of Kulm (Chełmno); 1551-1579 Bishop of Ermland; in 1560 elevated to Cardinal; 1561-1563 Papal Legate to the General Council of Trent; in 1573 appointed Grand Penitentiary to Pope Gregory XIII (SBKW, p. 95-96; KOPICZKO 2, p. 129-130)Stanislaus HosiusStanisław Hozjusz (Stanisław Hosz, Stanislaus Hosius) (*1504 – †1579), diplomat and theologian; 1534-1538 secretary to the Bishops of Cracow Piotr Tomicki and Jan Chojeński; 1538-1549 royal secretary; 1538-1549 Canon of Ermland (Warmia) and from 1539 Cantor; 1540-1550 Canon of Cracow; 1549-1551 Bishop of Kulm (Chełmno); 1551-1579 Bishop of Ermland; in 1560 elevated to Cardinal; 1561-1563 Papal Legate to the General Council of Trent; in 1573 appointed Grand Penitentiary to Pope Gregory XIII (SBKW, p. 95-96; KOPICZKO 2, p. 129-130) cantor et canonicus Varmiensis