Reverende Domine, amice in Christo carissime et honorande.
Salutem et studia fraterna.
Bartholomeus provincial notary in Pomerania⌊Bartholomeus notarius provincialis PomeraniaeBartholomeus provincial notary in Pomerania⌋ agrum quendam vendicans, a magnifico domino Johann von Lusian (Jan Luzjański) (*before 1470 – †1551), brother of Fabian von Lusian (Luzjański), Bishop of Ermland (Warmia); 1514-1551 Voivode of Kulm (Chełmno); 1520-1525 Burgrave of Rössel (Reszel) (PSB 18, p. 166-167)⌊palatino CulmensiJohann von Lusian (Jan Luzjański) (*before 1470 – †1551), brother of Fabian von Lusian (Luzjański), Bishop of Ermland (Warmia); 1514-1551 Voivode of Kulm (Chełmno); 1520-1525 Burgrave of Rössel (Reszel) (PSB 18, p. 166-167)⌋ sibi donatum, ut pro ipso interpellemus, causam videtur nos requirendi non iniustam habere,
ut qui eius donationis auctores et auspices fuerimus. Queritur autem non solum protelari coeptum iudicium, sed etiam, nisi a lite decedat, vim sibi intentari. Nostra igitur opinione non sine ratione petit mandato regio sibi succurri, ne in longiores moras trahatur iudicium, deinde, ut de securitate sibi prospiciatur. In quibus ut exaudiatur, velit, oro, Reverenda Dominatio Vestra ob nostram etiam commendationem operam illi suam non negare.
Cupimus Vestram Dominationem felicem esse et bene valere.