De ⌊Alexandro⌋ litterae in hunc usque diem lectae non sunt. Quod si lectae fuissent, iam ille procul dubio salvo conductu obtento liber evasisset. Arripuissent enim illico nonnulli, quod est sub finem litterarum scriptum, de non modo de salvo conductu concedendo, sed etiam de eo in ecclesiam recipiendo. Nunc, ut ex litteris ⌊nepotis⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae cognoscere licet, in magno versatur periculo, quemadmodum fusius procul dubio scriptum legit in iis, quas nunc per ⌊Mauricium⌋ ex ⌊Urbe⌋ scriptas mitto.
Litterae praeconsulibus redditae sunt, responsum legati referent. De expeditione bellica vana sunt, quae scripta istuc ad quosdam sunt, ne cogitare quidem id in mentem venit. Sed ex domino ⌊castellano Culmensi⌋ Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet haec fusius, qui praesens affuit in consilio, cum sententiae dicerentur, et rogatus sententiam dicere noluit.
Nova, ut opinior, certiora sunt ⌊Venetiis⌋ allata, de pace desperatum esse inter ⌊Gallum⌋ et ⌊Anglum⌋. Nam ⌊hic⌋ vult retinere ⌊Bolognam⌋, insuper de impensis hoc toto bello factis petit sibi satisfieri. Calor pontificius de aperiendo concilio refrixisse dicitur, sed urget ⌊caesarem⌋, ut Lutheranos cogat armis ad fidem catholicam, promittit ad bellum 10000 peditum et 700 equites. Luteranos contra cum Helvetiis Grisonibus et Rhetis conspirasse fama est.
Cum ⌊Turcis⌋ pactae dicuntur annuae indutiae, sed ii quattuor arces interea interceperunt et aliam oppugnant, ad quam liberandam exercitum ⌊rex Romanorum⌋ misisse fertur.
De matrimoniis ex ⌊Italia⌋ quidem afferuntur nonnulla, sed de ⌊vicino⌋, quod aliquid ei datum sit negotii, cognoscere BCz 1618, p. 558 non potui.
⌊Comitia⌋ haec nostra nullum videntur hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉ exitum habitura. Infectis rebus domum quisque hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ suam redibit. Utinam sim falsus vates, sed ex hidden by binding⌈[ex]ex hidden by binding⌉ ⌊domino Culmensi⌋ Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet omnia, qui videtur hinc intra paucos dies discessurus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉. Nobilitatis litterae pro affine Reverendissimae Dominationis Vestrae scriptae sunt. Eas affert ⌊Mauricius⌋. De villa hidden by binding⌈[la]la hidden by binding⌉ Stall iniecta fuit quaedam difficultas, sed hidden by binding⌈[d]d hidden by binding⌉ eas ⌊reverendissimus dominus⌋ domino Nicolao scribi iussit, ut hidden by binding⌈[ut]ut hidden by binding⌉ Vestrae Reverendissimae Dominationi morem gereret. ⌊Dominus Culmensis⌋ eas sibi dari perferendas voluit, cui dabuntur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
De ⌊Lysmanova⌋ exspecto inctructionem Reverendissimae Dominationis Vestrae, ut secundum illam scribantur, quae erunt ad causam necessariam. Domino ⌊Locka⌋ non sunt missae nisi 31 ... illegible⌈...... illegible⌉ marcae. Proventus anni superioris et dimidia pars proventuum anni hidden by binding⌈[ni]ni hidden by binding⌉ huius retenta est, ut conicio, ut solveretur inde pecunia ipsi credita. Mirari satis non possum praelatos illius ecclesiae tam duros esse in exigendo. Poterant reditum eius exspectare, nunc ille summa rei nummariae difficultate laborat. Rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, ut auctoritatem suam interponat, ne tam sint hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ in exigenda a fratre pecunia acerbi. Mittant hidden by binding⌈[nt]nt hidden by binding⌉ ei retentos proventus et minutatim postea solutionem percipiant. Ego sex marcas, quae mihi missae sunt ex reliquiis proventuum cantoriae anni superioris, quae solae per septem hidden by binding⌈[tem]tem hidden by binding⌉ istos annos ad me pervenerunt, in ⌊Urbem⌋ ei misi. Misissem et huius anni ex cantoria proventus, anni 1545, si quos accepissem.