Quod litteras meas non reddiderit ⌊magister Iacobus⌋, facile patior. Vana enim erant, quae scripseram de ⌊rege Galliae⌋, quamvis a magnis auctoribus profecta. Neque aliud in illis quicquam continebatur, quod ⌊ei⌋ credere non audebam. Sciebam obiurgatione non offensam iri Reverendissimam Dominationem Vestram, quam dubium non est invitam fecisse, ut una cum aliis ⌊dominis consiliariis⌋ pro ⌊Gedanensibus⌋ intercederet. Atque ideo ad eum modum scriptae fuerunt litterae, quod ita placiturum Reverendissimae Dominationi Vestrae putabam eorum, quae in nuptiis facta erant, memor, cum similiter pro citatis intercederetur.
De Pucensi negotio fuit hic mihi cum ⌊syndico⌋ magna disputatio. Visus est iam concedere, quod quae litterae sunt datae ante 1491, non multum faciant ad causam Pucensem. Sed ea re maxime gravatos esse ⌊Gedanenses⌋ affirmabat, quod eis appellatio permissa non esset, quodque ut bonis pendente appellatione cederent, postulatum ab eis esset contra omnem iuris formam. Cum legibus cautum sit non prius teneri quemquam ad cedendum, quam a supremo iudice de ipsa esset appellatione cognitum.
Respondi ⌊illi⌋: non nisi patriis legibus subiectam esse velle
s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉
⌊maiestatem regiam⌋, quae nullum in terris agnoscit superiorem. Audivi autem ex ore ⌊maiestatis regiae⌋, cum diceret, per omne id tempus, quo regnat feliciter, numquam aliter observatum fuisse, nisi ut simulatque iuxta commissariorum decretum essent summae numeratae, possessio regiae maiestatis nomine acciperetur, non obstante quavis appellatione, cui locum quidem dari, sed possessionem nihilominus adiri. Porro si quid deberi a ⌊maiestate regia⌋ plus constaret, quam esset a commissariis decretum, de eo postea maiestatem regiam satisfacere solere etiam post recuperatum pignus suum. ⌊Cuius⌋ fides eiusmodi est, ut etiam absque pignore credi ei possit. AAWO, AB, D. 19, No. 41_2 Sed si vellet iure caesareo causam disceptari, cautum esse legibus imperatoriis, ut fructus ex pignore percepti in sortem computarentur. Quibus si parendum sit, non modo non deberi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ quicquam a ⌊maiestate regia⌋, sed ab ipsis potius ⌊Gedanensibus⌋ qu quadraginta quinque millia numeranda venire. Aud Aut ergo iniquum videatur numerari a ⌊principe⌋ sexaginta millia, cum sex millia tantum acceperit, aut, si hoc aequum censent, aequum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ et illud putent, hoc sibi principem in bonis suis, quae pignori dat, magno eius, qui hidden by binding⌈[ui]ui hidden by binding⌉ possidet, fructu, privilegium reservare, ut cedat pignore, qui possidet, post pecuniam ex hidden by binding⌈[ex]ex hidden by binding⌉ decreto commissariorum numeratam, ac sine pignore deinceps, si quid sibi deberi adhuc putat, id a ⌊maiestate regia⌋ repetat, quae nulli, quod suum est, aufert. Aut in utroque caesareis, aut in utroque patriis legibus obtemperetur.
Hic ⌊ille⌋ negare volebat esse pignus, sed magis possideri censum in vim reemptionis. Cuius tamen in litteris nulla fit mentio, sed simpliciter scriptum est: „Obligamus”.
Postea cum de Pucensibus bonis quod diceret, non haberet, ad Dirssaviensia deflexit orationem, quod ea absque iusto titulo ⌊maiestas regia⌋ possideret, cum penes ⌊Gedanenses⌋ esset diploma, quo testatus sit ⌊divus parens⌋ ⌊maiestatis regiae⌋, quod omnes summas in ⌊Puczko⌋ obligatas transferret in ⌊territorium Dirssaviense⌋⌊⌋.
Ad haec ego respondi: Sero nunc de Dirssaviensibus bonis eos disceptare velle, cum ante viginti annos redempta sint, qui certe iustus est titulus, quod suum enim erat ac pignori datum redemit ⌊maiestas regia⌋.
„At, inquit, communitati sunt obligata bona, cum uni tantum civi pecunia sit per ⌊maiestatem regiam⌋ numerata”.
Respondi: mihi non constare, quo iure civis ille ⌊Dirssaviam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉⌋ possederit; sed illo tempore produci litteras hidden by binding⌈[ras]ras hidden by binding⌉ oportuisse, quas nunc producunt; sed si tamen peculatum aliquem civis ille commisit hidden by binding⌈[it]it hidden by binding⌉, AAWO, AB, D. 19, No. 41_3 si quod publicum erat, sibi privatim usurpavit, contra heredes illius actionem instituerent, contra ⌊maiestatem regiam⌋, quae non vi sed pecunia possessoribus numerata, quam ⌊Constellatus⌋ accepit, post tam diuturni temporis silentium se iam agere non posse.
Tum ⌊ille⌋: „Magnum esse, dixit, murmur in populo contra eos, qui pecuniam acceperunt”.
Longum esset omnia perscribere, quae saepe multumque inter me et ⌊syndicum⌋ sunt tractata. Sed de ⌊territorio Dirssaviensi⌋ si quid cognitum habet Reverendissima Dominatio Vestra, vellem, perscriberet, nam ego parum admodum cognovi. Contendebat ⌊syndicus⌋, idem esse Pauczko, commendatoriam et officium magistri piscaturae. Cum ego contra dicerem, quaerebat, quid ergo putarem esse officium magistri piscaturae. Respondi: „Hel”, ita enim paulo ante acceperam ex ⌊Christophoro a Schedlin⌋, qui se mihi multa ad causam pertinentia missurum promisit. „Quid vero, inquit, commendatoriam?”. Respondi: „Quod vulgo vocant Pfundczoll et quicquid praeterea possident ⌊Gedanenses⌋ ultra id, quod habent in privilegio suo perscriptum”. Visus est hoc responso meo non leviter perturbari.
De oratore ⌊caesaris⌋ deque litteris scripsi antea Reverendissimae Dominationi Vestrae. Cognoscet etiam ex ⌊reverendissimi domini⌋ litteris nonnulla. Sed unde Volscki habeat, pervelim scire, videtur enim non esse prorsus commenticium.
Si fuisset vicepalatini nomen designatum, nihil contra mentem Reverendissimae Dominationis Vestrae accidisset. Nunc ita evenit, ut sollicitante fratre ⌊Felicis von Alden⌋, qui servit, opinor, domino ⌊Vladislaviensi episcopo⌋, mitteret ad me Reverendissimus Dominus eum ipsum cum quodam regio secretario, ut scriberem surrogationis litteras, in gravioribus causis domino ⌊castellano Gedanensi⌋, in levioribus vero ⌊Felici von Alden⌋, cum nemo prius mecum ea de re. AAWO, AB, D. 19, No. 41_4 Sed si scivissem aliquid de voluntate domini ⌊castellani hidden by binding⌈[ellani]ellani hidden by binding⌉ Elbingensis⌋, facile impedire licuisset, neque hidden by binding⌈[ue]ue hidden by binding⌉ dubito, quin is obtinuisset. Sed iam acta res hidden by binding⌈[es]es hidden by binding⌉ est.
De ⌊rege iuniore⌋, Deo sit gratia, perferuntur in dies iucundiora, quod magis atque magis ardeat amore ⌊suae coniugis⌋ et summa sit inter hidden by binding⌈[ter]ter hidden by binding⌉ eos benevolentia. Dotem exspectamus in horas et integram numeratam iri promittunt hidden by binding⌈[nt]nt hidden by binding⌉.
De schola ⌊vicini⌋ habebitur consultatio. Sed hidden by binding⌈[d]d hidden by binding⌉ insanire videntur nuntii ⌊Maioris Poloniae⌋, qui hoc agunt magno conatu, ut ne deinceps hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ edicta regia contra eos edantur, qui vel mittunt in ⌊Germaniam⌋ liberos, vel in haereticorum scriptis versantur, sed liberum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ esse cuivis volunt et mittere filios, quo velit, et quidvis legere. Quid sit futurum, videbimus. Exspectatur in horas hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ adventus domini ⌊castellani Posnaniensis⌋.
Sunt hic legati domini ⌊ducis⌋. Quattuor petunt hidden by binding⌈[nt]nt hidden by binding⌉: ut inducendae proscriptionis causa mittatur aliquis ad ⌊caesarem⌋; ut a serenissimo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ ⌊rege written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ee written over ...⌉ iuniore⌋ ⌊Magni Ducatus⌋ nomine iusiurandum exigatur; ut a sententia domini ⌊ducis⌋ ne fiat appellatio, ut subditi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ eius insolitis vectigalibus ne graventur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉. Nondum tulerunt responsum.
Quae in scheda hidden by binding⌈[eda]eda hidden by binding⌉ scribit Reverendissima Dominatio Vestra, dolenter accepi. Qui a Vestra hidden by binding⌈[stra]stra hidden by binding⌉ Reverendissima Dominatione, idem et a me factus est alienior. Sextus iam agitur mensis, cum nullas ab hidden by binding⌈[b]b hidden by binding⌉ eo accepi litteras. Nuper tamen redditae mihi sunt unae, quibus commendat cuiusdam negotium. Iis manu sua non subscripsit, suspicor extortas esse ab invito hidden by binding⌈[vito]vito hidden by binding⌉. Sed neque in aula, quod quidem ego sciam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉, scribit cuiquam.
Dominus ⌊castellanus Gedanensis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉⌋ scripsit ad me, ut rationem placandae ⌊regiae maiestatis⌋ illi describerem. Respondi: me aliam nescire, nisi ut voluntarii cederent, quod inviti nihilominus essent facturi. Totam causam illi copiose perscripsi, quod nullo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ iure niterentur, docui. Spero in dies ab eo hidden by binding⌈[eo]eo hidden by binding⌉ responsum, inde quam gratum fuerit meum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ AAWO, AB, D. 19, No. 41_5 consilium, intelligam. Suspicor non defuturos, qui ⌊eos⌋ adiuvent, non modo ut commendatoriam et officium magistri piscaturae susce, sed ipsa etiam bona Pucensia retineant, quae ut dominus ⌊castellanus Elbingensis⌋ habere queat, mihi maximae curae est, de reliquis quod volent, statuant. Sed si volet rebus suis ⌊dominus Elbingensis⌋ consulere, ipse ⌊huc⌋ veniat, „urget enim praesentia Turni”. Ipsa vero si huc advolaret Reverendissima Dominatio Vestra, non dubitarem, quin illius arbitrio agerentur omnia.
Litterae iam in ⌊urbe⌋ sunt redditae ⌊sanctissimo domino nostro⌋, ita enim scripsit mihi ⌊nepos⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, cuius fasciculum litterarum mitto. Ex eo abunde cognoscet omnia.
De burggrabiatu[1] scripsit ⌊reverendissimus dominus⌋. Quid sit sperandum, nescio. Si ipsa non venerit Reverendissima Dominatio Vestra, tum committat domino ⌊castellano Elbingens⌋i, ut is agat cum
s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉
⌊maiestate regia⌋. Ego quantum potero, tantum etiam apud ⌊reverendissimum dominum⌋ instabo atque urgebo. Plura per occupationes non licet. Deum precor, ut Reverendissimam dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.