Reddidit mihi iste dominus Gregorius Rabe Vestrae Reverendissimae Paternitatis ⌊⌋ singularem erga me humanitatem benignitatemque prae se ferentes, quae me vehementer delectarunt, vel hoc potissimum nomine, quod mei, serenissimorum ⌊principum nostrorum⌋ veterani servitoris, ⌊⌋, quamvis illitteratarum, ad eam, dum in ⌊Hispaniis⌋ aliisque variis locis apud s(acratissim)am ⌊caesaream et catholicam maiestatem⌋ oratorem ageret cum sua perpetua laude et memoria, on the margin⌈oratorem ageret cum sua perpetua laude et memoria, oratorem ageret cum sua perpetua laude et memoria, on the margin⌉ nomine serenissimae principis meae, ⌊reginalis maiestatis senioris⌋, scriptarum tantisper meminisse dignatur. Facit id Vestra Reverendissima Paternitas pro sua benignitate innata, plura enim de me sentire videtur, quam ego ipse in me comperio. Fateor equidem imbecillitatem meam, fide tamen et studio erga serenissimos ⌊principes nostros⌋ pro mea parvitate nemini umquam secundus esse vellem. Quamquidem fidem, studium et diligentiam Vestrae etiam Reverendissimae Paternitati perpetuo trado et devoveo. Si quid umquam mihi committere dignabitur, quod humeris meis non impar esse indicaverit, curabo, ut opinionem illius non fallam.
Quae hic gerantur, quamvis nulla ferme sint, quae Vestram Reverendissimam Paternitatem scire opporteat, et ea domestica ex hoc subdito suo aliorumque sermonibus facile cognoscet, laconice tamen perstringam.
Comitia huius ⌊Magni Ducatus Lithuaniae⌋, quae ad diem Epiphaniarum indicta fuerant BCz, 1597, p. 936 infra quattuordecim ferme dies sine omni controversia, sine ullis dissidiis, sed communi omnium ordinum consensu transacta sunt. Constituta sunt omnia, quibus opus erat ad laudem et honorem Dei Optimi Maximi et ex arbitrio atque dignitate sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ reique publicae commodo. Tantus enim est erga hunc ⌊serenissimum principem⌋ omnium ordinum amor, studium et observantia, ut citius ad omnia consentire videantur, quam ipse postulet. Nimirum in ⌊eo principe⌋ tantae virtutes dotesque animi et corporis sunt: religio, pietas, iustitia, prudentia, maturitas supra aetatem, animi magnitudo et aequanimitas, ut omnibus summae admirationi esse videatur. Spem firmam habemus omnes eius ⌊serenissimam maiestatem⌋ diu faustam et felicem imperaturam dominiaque sua longe lateque amplificaturam esse auspice Christo.
Soluto conventu sacra ⌊regia maiestas⌋ venationi in ⌊Bersti⌋ operam dedit decem diebus inter eundum, venandum et redeundum. Rediit tandem 1545-02-01⌊pridie festi Purificationis Virginis Mariae1545-02-01⌋. Nunc id, quod tempus, mos et iuventus postulare videntur, hastiludia exercentur ac interdum choreae ducuntur honestissime, fiunt illustre written over i⌈iee written over i⌉s generosaeque written over is⌈isosaequeosaeque written over is⌉ matronae et virgines apud hanc ⌊Dianam serenissimam reginalem maiestatem⌋, BCz, 1597, p. 937 qua nihil honestius, pulchrius sanctiusque esse potest. Cum ⌊qua⌋ serenissima ⌊regia maiestas⌋ vivit coniunctissime, ut nihil amplius desiderari videatur.
Quadragesimae vero maiorem partem sacra ⌊regia maiestas⌋ dicendo iuri designabit. Illo enim omnes subditorum causae reiectae sunt et sola ⌊maiestas sua⌋ longas sessiones minime fastidit. Reliquum temporis dabitur sacris purgandisque animis.
Haec ita, ut sunt et tempus tulit, Vestrae Reverendissimae Paternitati praescribenda duxi, si quid aliud emerserit scripto dignum, scribere minime gravabor, quandoquidem imbecillitatem meam aequi bonique consulere et officium meum grato animo accipere dignatur.
Valeat diutissime sana et felicissima meque gratia sua prosequatur, maiorem in modum rogo.