Letter #2806
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-03-21
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-04-02 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quin magna sit Constellatus confidentia, nihil dubito. Nam non modo illis, qui mittendi huc erant, sibi opus non esse censet, verum etiam reverendissimi domini Plocensis favorem tanquam supervacaneum contemnit. Post superinscribed in place of crossed-out p⌈pPostPost superinscribed in place of crossed-out p⌉ridie eius diei, quo venerat huc, salutavit illum, tamen ex eo tempore numquam induxit animum, ut eum viseret. In primate spes eius omnis est. Apud reginam nudiustertius fuit. Quid effecerit, nescio. Instigator officii iam est designatus Bartholomeus Cromer consulis Cracoviensis. Causam non prius actam iri puto, quam postridie Annuntiationis. Verum ex syndico nonnihil intellexi, quod nolint disputare neque contendere. Quid futurum sit, videbimus Deo bene iuvante. Nos quidem serio actionem instituimus, sed ne res in iocum exeat, metuo. Dominus castellanus Elbigensis bene sperat. De vicepalatinatu, quod quidem ego sciam, actum hic est novi nihil.
Qui religionis ergo Romam est profectus, reddidit mihi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae ad tertium Idus Martias, cui ego ad nepotem Reverendissimae Dominationis Vestrae unas dedi. Neque quod ego sciam diutius quam diem unum hic est commoratus. Reverendissimus dominus negotiorum suorum in urbe gestorem constituit nepotem Reverendissimae Dominationis Vestrae, quod ego illi persuasi, ut faceret, non modo quod nullum habere posset, qui maiore futurus esset fide, diligentia, solertia, verum etiam quod occultius res suas agere posset, cum nullum ibi habeat servitorem suum, de quo aliqua esse possit suspicio. Nam Loca parum aptus ad has res esse videtur. Futurum autem id est cum fructu Reverendissimae Dominationis Vestrae nepotis, qui primis statim litteris multum probavit reverendissimo domino suam industriam.
Legatus Alberti marchionis non ex sententia absolutus est. Expensa enim sunt multa, quamobrem ad feudum admitti non deberet. Sed de his per Mauricium, quem quoniam non visum est dimittere, nisi et Scoti causa terminata et de BCz 1618, p. 562 Gedanensibus esset aliquid actum, de lustratione hidden by binding⌈[ne]ne hidden by binding⌉ sententiam regiam per Schadlinski puerum mittendam putavi, quod ea res moram ferre posse non videbatur.
Deum precor, ut Reverendissimam hidden by binding⌈[Reverendissimam]Reverendissimam hidden by binding⌉ Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus