Gratissimum mihi fecit Reverendissima Dominatio Vestra, quod me per cf. Ioannes DANTISCUS to Jan TARNOWSKI before 1546-01-12, CIDTC IDL 7339, letter lost⌊litterascf. Ioannes DANTISCUS to Jan TARNOWSKI before 1546-01-12, CIDTC IDL 7339, letter lost⌋ tanto studio salutaverit suas, facile enim declaravit nihil a se esse intermissum veteris eius constantisque in me benevolentiae. In quo quoniam per omnia ipse Reverendissimae Dominationi Vestrae respondeo cultuque amicitiae nostrae satisfacio. Vicissim nunc eam resaluto saneque omnia Reverendissimae Dominationi Vestrae ex animo cupio, quae ad diuturnam vitam, ad felicissimos eosque perpetuos rerum eius successus pertinere imprimis videntur.
Quod autem cf. Ioannes DANTISCUS to Jan TARNOWSKI before 1546-01-12, CIDTC IDL 7339, letter lost⌊scribitcf. Ioannes DANTISCUS to Jan TARNOWSKI before 1546-01-12, CIDTC IDL 7339, letter lost⌋, dem operam, ne quid hic in Prutenicis negotiis praeter privilegia agatur decernaturve, sane in omni functione senatoria ita me semper gerere soleo, ut nihil umquam contra ius iurandum meum contraque viri boni officium faciam, quin semper ea consulam, ea suadeam, quae retinendis Royal Prussia (Prussia Regalis), region, part of Prussia annexed to the Kingdom of Poland in 1466 under the provisions of the Second Peace of Thorn⌊reipublicaeRoyal Prussia (Prussia Regalis), region, part of Prussia annexed to the Kingdom of Poland in 1466 under the provisions of the Second Peace of Thorn⌋ eius privilegiis consentanea sint. A cuius corpore, cum Ducal Prussia⌊Ducatus PrussiaeDucal Prussia⌋ separatus non sint(!) instead of sit⌈sint(!)sint(!) instead of sit⌉, non minus eius, quam Poland (Kingdom of Poland, Polonia)⌊RegniPoland (Kingdom of Poland, Polonia)⌋ privilegia rata firmaque esse cupio. Quare vel nunc, si quid hic agitatum eius generis fuerit, officium meum libenter sum secuturus.
Quod autem reliquum est, commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae more meo plurimum ab eaque peto, ut, quandoquidem ipse is sum, qui benevolentiam Reverendissimae Dominationi Vestrae plurimi facio, qui ei ex animo studeo, veteri sua benevolentia et amore complectatur. Gratissimum mihi fecerit Reverendissima Dominatio Vestra. Quam cupio felicissime valere.