Non potuit non esse gratissimum, ornatissime Praesul, litterulas meas in commendatione ⌊Eustachii a Knobelsdorff⌋ tantum ponderis apud Celsitudinem Vestram Reverendissimam habuisse, praesertim ut non solum amanter et benigne petitioni meae responderit, verum etiam ipsas litteras propriis articulis descripserit, quod quidem magni muneris instar esse duxi, habeoque gratias immortales, quando referre non opis est nostrae. Convenerunt me heri venerabiles domini decanus et custos, referentes curiam, quam inhabito, dominum praepositum optare velle pro domino ⌊Nicolao Locca⌋, quandoquidem intelligeret dominum doctorem ⌊Hosium⌋ pro se prius optatam nolle retinere. Taxata est 90 marcis Pruthenicis, quam summam intra biennium, ut est constitutum, et ego libenter numerarem, si adipisci possem, est enim haud contemnenda curia et omnibus commoditatibus praedita, mihi et fratri ⌊Gasparo⌋ cum ad ecclesiam Deo volente venerit, perquam accomoda futura. Verum ea in re Celsitudo Vestra apud dominum ⌊Hosium⌋ plurimum poterit, ut dominus decanus in litteris suis docebit, videlicet ne cedat curia donec revoluto anni spatio. Tum et mihi ius optandi dabitur in ⌊capitulo⌋. Qua in re, ut Celsitudo Vestra mihi auxilio sit apud dominum ⌊doctorem⌋, etiam atque etiam oro. Bene valere opto Celsitudinem Vestram Reverendissimam, quam sospitem atque incolumem servet cum matre mea unice cara Christus ⌊Iesus⌋, unica spes piarum mentium.