Cum huc una cum venerabili domino ⌊Achatio a Trencka⌋ hora duodecima post prandium venissemus, post vesperas me convenit ⌊quidam Polonus⌋ mihi certe et reliquis omnibus ignotus, qui mihi has ad Reverendissimam Dominationem Vestram ⌊⌋ a domino doctore ⌊Hosio⌋ scriptas reddidit, subsignificans, quod illi hoc ita a domino doctore praefato ita iniunctum esset. Ego, ne moram in transmittendis illis Reverendissimae Dominationi Vestrae traherem, illico magnificum dominum ⌊palatinum Pomeraniae⌋ conveni, qui mihi praesentem ⌊tabellarium⌋, sub meis tamen expensis, concessit, cui eas litteras una cum responso, quod domino ⌊Lasky⌋ oratori regio a ⌊magistro Teutonico⌋ datum est, mihi ab ⌊Absolone Reyman⌋ concesso transferendas ad Reverendissimam Dominationem Vestram dedi superinscribed⌈dedidedi superinscribed⌉, ea spe ductus, quod multum interesset Reverendissimae Dominationi Vestrae, ut citius ad eandem dictae ⌊⌋ una cum responso delegarentur, et in hoc non meum tantum, verum etiam venerabilis domini ⌊Achatii⌋, et domini palatini consilium secu paper damaged⌈[cu]cu paper damaged⌉tus sum.
Retulit idem ⌊nuntius⌋ palam ⌊regem seniorem⌋ mortuum esse, quod etiam a ⌊domino paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ palatino⌋ intellexi, qui ob hanc causam etiam ad Reverendissimam Dominationem Vestram proprium ⌊nuntium⌋ expedi paper damaged⌈[edi]edi paper damaged⌉vit. Habentur hic in arce et ⌊civitate⌋ diligentissime custodiae, quam ob causam hoc fiat, adhuc nobis latet, metus tamen et suspitio est, hoc fieri ob clanculariam aliquam paper damaged⌈[uam]uam paper damaged⌉ proditionem vel potius irruptionem.
Cum has scriberem, nullus necdum ex ⌊dominis consi paper damaged⌈[si]si paper damaged⌉liariis⌋ advenit, praeterquam dominus ⌊castellanus Gedanensis⌋ et ⌊domini Thoronienses⌋, nec spero [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ diuturnum futurum hunc ⌊conventum⌋, eo quod nuntii parvarum civitatum non sunt ad paper damaged⌈[ad]ad paper damaged⌉ eundem vocati.
Si quid praeterea occurret, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae non erit caelandum, scripturus sum hoc ad eandem diligentissime et in omnibus me, ut fidelem et probum servitorem decet me, exhibebo erga Reverendissimam Dominationem Vestram. Cui me humillime commendo, utque eandem dominus Deus diu incolumem et sospitem conservet paper damaged⌈[vet]vet paper damaged⌉, precor ex animo.