Letter #3467
Jan of the Lithuanian Princes to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1529-07-13
received Genoa, [1529]-09-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino
Magnifice domine, amice carissime et plurimum honorande. Salutem et prosperos ad vota successus.
Ex plurimorum relatione et scriptis accepi generosum dominum Stanislaum Chwalczewski, natum de regno Maioris Poloniae, addictum servitiis et in aula caesareae maiestatis militasse. Laudo profecto boni et nobilis iuvenis institutum, pro quo magnopere rogo Magnificam Dominationem Vestram, ut ob parem meam illi gratificationem dignetur eundem iuvenem apud se habere commendatum, ac ut vere scio, Vestram Magnificentiam ob praeclara eius facta plurimum posse et valere apud caesaream maiestatem, apud quam oratorem regium agit, dignetur eundem quandoque facere celsae imperiali maiestati ac amicis suis commendatum. Credo enim hunc nobilem a tramite bonorum et parentum eius non dege<ne>rasse. Nec aliter rem pro eo Magnificentiam Vestram factam, quam mihi ipsi, putabo. Cum Magnificentia Vestra litteras suas ad serenissimum principem et regem nostrum, vel ad amicos ad has oras scribit, non gravetur aliquando mihi novitates illarum partium scribere, certo habens talem fatigam non pro ingrato amico subire. Commendo me Magnificentiae Vestrae, quam felicem et incolumem ad nos redire opto.
Ex
Bonus amicus vestrae Dominationis