Letter #3487
Krzysztof SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-06-11
received Augsburg, [1530]-07-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino
Reverendissime domine, domine amiceque carissime.
Post eas litteras, quas proxime ad Reverendissimam Dominationem Vestram per tabellarium regium misi, nihil novi habeo, quod scribam, nisi eam plurimum rogo, dignetur pro humanitate sua me in amore et amicitia retinere et me in gratiam caesareae celsitudinis per idoneam occasionem insinuare.
Reverendissimo domino cardinali et magno cancellario imperialis maiestatis ante omnia cupio esse commendatus, cuius Reverendissimae Dominationi vel ob hoc maxime afficior, quod Reverendissimam Dominationem Vestram unice, quantum ex litteris illius assequor, amat et ex commendatissima regibus nostris Reverendissimam Dominationem Vestram superinscribed⌈Reverendissimam Dominationem VestramReverendissimam Dominationem Vestram superinscribed⌉ facit multo commendatiorem.
Negotia illustrissimi domini Georgii marchionis commendo ex animo Reverendissimae Dominationi Vestrae BCK, 1595, p. 118 et rogo, adsit illi nomine Maiestatis regiae, quantum potest et licet. Opto reverendissimam Dominationem vestram semper feliciter valere et tandem ad nos salvam et incolumem redire.
Ex arce Cracoviensi, 11 Iunii 1530.