Letter #3578
Jan LEWICKI to Ioannes DANTISCUSPłock, 1533-09-26
received 1539(!)-09-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater, Domine, mi domine beneficentissime.
Salutem plurimam et quamlibet felicitatem.
Remitto hunc adulescentem nobilem, cognatum meum, quem etsi non ita dignum vel sufficientem, ut requirit negotium, puto tamen ita constantem, diligentem ac fidum, quod augebit sui ipsius meliorem opinionem. Pro quo ita promittere audeo confidenter Paternitati Vestrae Reverendissimae, qui si talis erit, ut cupio et opto, serviat illi in persona mea perpetuo. Ego autem licet absens, toto tamen pectore velim esse praesens apud eandem Paternitatem Vestram Reverendissimam, quam nihilominus, sicut promisi, ita invisere curabo hoc tempore, quo iam licebit venationibus vacare. Adducam mecum et venatores avium, et instrumenta.
Interea et usque longum in aevum omnipotens Deus Optimus Maximus Tuam Paternitatem Reverendissimam conservet, foveat et protegat semper sanam, iucundam et felicissimam. Suae benignae gratiae me totum et Andream, carum germanum meum, commendo.
E
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae servitor semper